Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 417


De Tauris nobilissima civitate, ubi est unus mons salis
de quo quisque accipere potest. Cap. III.
 
1. De ista contrata recedens a me transtuli Tauris, civitatem
magnam et regalem que Susis antiquitus dicebatur. Hec Susis
terra Regis Assueri fuit. In ista, ut dicitur, est arbor sicca
in una mosceta, id est in una ecclesia saracenorum. Hec civitas
melior est pro mercimoniis quam alia civitas de mundo.
Nam non reperitur hodie aliquid in mundo quod sit comestibile
vel alicuius mercimonii cuius illic magna copia non habeatur.
Hec enim multum bene est posita atque sita. In tantum
est enim nobilis civitas illa, quod est quasi incredibile de hiis
que ibi habentur. Nam quasi totus mundus pro mercimoniis
illi correspondet civitati.
2. De hac enim volunt dicere christiani, quod ex ista civitate
plura recipit Imperator ille quam Rex Francie habeat
de toto suo regno.

Torna all'inizio