Salimbene de Adam: Cronica

Pag 774


a Reginis fuerunt transmissi; isti fuerunt, scilicet dominus Rolandinus
de Canussa et dominus Guido de Tripolis et quidam iudex
dominus Petrus de Albinea, qui fuit prolocutor et concionator
istorum. Qui etiam, cum essent in hospitio suo in burgo Sancte
Christine, audientes de Asdenti propheta Parmensium, miserunt
pro eo, ut de statu suo consulerent eum. Cui imposuerunt, super
animam suam, ne subtraheret aliquod verbum de futuris que
Dominus facere disponebat. Quibus respondit quod, si conservarent
se in pace usque ad Christi Nativitatem, evaderent iram Dei,
alioquin biberent de calice ire Dei, sicut biberant Mutinenses.
Cui responderunt quod optime conservarent se in pace, quia mutuo
matrimonia facere disponebant ad pacem et amiciciam conservandam.
Quibus ipse dixit quod hec omnia fraudulenter fiebant ab
eis et sub quodam veneno et velamine pacis. Reversi sunt
itaque ambaxatores Regini, et a matrimoniis cessaverunt, et magis
preparant se ad arma bellica fabricanda et congreganda quam ad
pacem mutuo conservandam, ut in eis impleatur illud Michaelis
Scoti, quod dixit in versibus suis, in quibus predixit futura:
Et Regii partes insimul mala verba tenebunt.
De quibusdam civitatibus Lombardie que mutuo amore se intime diligebant.
His diebus iste civitates magno federe amicicie et amoris vinculo
copulate erant atque coniuncte, scilicet Placentia, Parma,
Cremona, Regium, Mutina, Bononia, Feraria, Brixia. Nam omnes
erant ex parte Ecclesie. Pars vero imperialis iam diu de civitatibus
suis exterius exulabat et ibat vagabunda per mundum sine spe
redeundi, quantum erat ex parte illorum de Ecclesia. Mantua
vero excepte actionis erat propter dominum Pinamontem, qui dominabatur
in ea. Supradicte igitur civitates, audientes omne
malum quod Mutinensibus accidisset, elegerunt ex se ipsis sollemnes
ambaxatores, quos miserunt Regium, ut ibi facerent parlamentum
ad hoc ipsum, ut civitatem Mutinam ad pacem reducerent,
si aliquo modo possent; et nullo modo potuerunt, cum multis

Torna all'inizio