filius, hoc est populus fidelis adoptatus in filium, nisi sola Trinitas, 
unus deus. Denique sanctus iste episcopus, qui sic glorificatus est. 
ordinem significat clericorum, qui peracto in secundo statu feliciter 
cursu suo, ad regna celestia consumatus perveniet. Sequetur autem 
illum Benedicti soror, de qua in tipo matris domini et Rachelis 
supra tractavimus. Quod autem soror est et non mater, cum et 
mater domini  mater Johannis dicta sit et Rachel mater Joseph, 
siquidem quod Joseph et Johannes hoc et Benedictus significat, illud 
cause est, quod Benedictus in hoc loco principalem gerit causam 
misterii, et a principio usque in finem universitatem prosequitur. 
Joseph autem et Johannes non sic, sed tamquam si ex eo loco 
inciperent ubi tertiam Benedictus motionem fecit, relinquens turbam  
fratrum et ascendens in montem. Igitur in beata Scolastica 
cisterciensium unanimitas designatur, que licet sancta et innocens, 
ut imbecillis tamen femina, ardua montis scandere et tam arta nequivit.  
Non solum autem, sed et vir domini Benedictus ad eam 
descendere caritate compulsus est, quia hi qui possent in ordine 
in alto stare, et iam stare incipient, compellentur propter infirmos 
fratres aliquantulum a rigore suo fiecti et ad eos qui infra sunt 
condescendere, et vincente caritate humilium etiam pernoctare cum 
illis compellentur inviti. Sit istud, si sic cportet, sed utinam sic 
oporteat, ut reficientes nos ad invicem spiritalibus epulis, totam 
noctem futurarum caliginum ducere contingat insompnem. Futuruun 
est autem ut columba ista sanctum protinus sequatur Spiritum, 
quoniam mater illa felix Rachel ob difficultatem partus periclitata 
occubuit. Verumtamen gloriosior est pars illa que manet cum Joseph, 
  |  
  |