Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 445


Qualis fuit politia Hippodami quid Hippodamius
Philosophus statuit circa regimen
civitatis. Cap. XIX.

Praeter Socratem et Phaleam fuit quidam alius Philosophus
nomine Hippodamus, intromittens se de
regimine civitatis, statuens multa pertinentia ad regimen
civium. Videntur autem quasi ad sex reduci
quae statuebat circa huiusmodi regimen. Primo enim
statuit quaedam pertinentia ad multitudinem et distinctionem
civium. Secundo determinat de distinctione
possessionum. Tertio de distinctione iudiciorum. Quarto
de distinctione iudicantium. Quinto de modo iudicandi.
Sexto et ultimo statuit quasdam leges tangentes
diversa genera personarum. Hippodamus autem statuens
suam politiam, primo intromisit se de multitudine
et distinctione civium, dicens quod optima quantitas
civium est circa decem millia virorum. Hanc autem
quantitatem distinxit in tres partes, videlicet in bellatores,
artifices, et agricolas. Volebat autem bellatores
debere habere arma, et non terram. Agricolas vero
terram, sed non arma. Artifices quidem nec terram
nec arma. Videtur enim homo (quantum ad praesens
spectat) tribus indigere. Videlicet victu, potu, et cibo
propter calorem naturalem consumentem huiusmodi
radicale. Secundo indiget domo, et vestitu, et
aliis artificis propter intemperiem aeris. Tertio
indiget defensione propter hostes extrinsecos, et propter
seditiones, et litigia, quae possunt in civitate
contingere. ad haec enim tria deserviunt praedicta

Torna all'inizio