IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 39
DIVISIO TEXTUS
Ostenso quod rectitudo voluntatis et perversitas est ex fine; hic inquirit, utrum
in voluntate possit esse perversitas et peccatum; et dividitur in partes duas: in
prima ostendit quomodo in voluntate peccatum esse potest; et quia peccatum
non est nisi secundum deviationem ab eo ad quod aliquid naturaliter ordinatur;
in secunda parte inquirit, quomodo voluntas naturaliter in bonum tendat, ibi:
«Praeterea quaeri solet, quo modo intelligendum sit quod ait Ambrosius».
Prima dividitur in duas: in prima movet quaestionem; in secunda ponit responsionem,
ibi: «Ad hoc autem facile respondent qui dicunt, omnia quae sunt,
inquantum sunt, bona esse»; et dividitur in duas: in prima ponit responsionem
secundum primam opinionem supra memoratam, quae ponit omnia, inquantum
sunt bona, esse a Deo; in secunda respondet secundum aliam opinionem, quae
ponit actus peccatorum nullo modo bonos esse, nec a Deo, ibi: «Qui vero
dicunt voluntates malas peccata esse, et nullo modo bona, brevius respondent».
Circa primum facit tria: primo respondet ad quaestionem; secundo obiicit contra
responsionem, et solvit, ibi: «Ubi potest ab eis rationabiliter quaeri»;
tertio iterum contra obiectionem solutionis, obiectionem movet, et solvit, ibi:
«Sed adhuc quaeritur, quare huius naturalis potentiae actus peccatum sit».
|
|