Quod natura dedit, tollere Nemo potest. Glosa iterum: Si natura
naturans dedit, quod iste Nemo nullam naturam naturatam haberet, cum
nichil prorsus sit, quomodo tollit? Utrumque profecto est impossibile
et absurdum.
Nemo propheta. Supple, pseudo sive falsus atque seductor, sicut
scriptum est: attendite a falsis prophetis, et iterum: Nemo vos seducat.
Nemo sine crimine vivit. Glosa: Cato ille rethor egregius et moralis
volens filium suum bonis moribus informare et precavere sibi ne
in heresi hunc Neminem sequeretur ait: Cum culpes (sic) alios, Nemo
sine crimine vivit. Sic exponitur: O fili, cum tu culpes alios, sine, idest
dimitte, quia Nemo vivit crimine, idest in crimine heretice pravitatis.
Nemo ex omni parte beatus. Quomodo beatus, cum iure cautum
existat quod Nemo torquendus absque violentis indiciis? Et iterum
Nemo eiciatur de possessione sine cause cognitione. Et iterum: Nemini
facit iniuriam qui utitur iure suo? Et sic Nemo iste fantasticus ex
omni parte calamitosus et infelix existit.
Maiorem caritatem Nemo habet. Glosa: Cum ordinata caritas incipiat
a se ipsa, quomodo invidus Nemo iste sibi attribuit caritatem,
cum sibi odiosus existat, cum legatur: Nemo carnem suam odio habuit?
Revera qui odium portat, caritatem non habet; cum subintrat vitium,
virtus abit.
Ecce quomodo moritur iustus et Nemo percipit. Glosa: Audite
fallaciam istius Neminis scelerati. Percipit seducendo et iterum crucifigendo
Christum per immanitatem scelerum, que committit, cum totiens
crucifigatur Christus, quotiens mortaliter peccare contingit.
Viri iusti tolluntur et Nemo considerat. Audite iterum versutiam
huius Neminis demonis incarnati. Considerat ut pervertat, et in volutabro
sui erroris iustos involvat, cum nullam, sicut probatum est,
habeat caritatem.
Vidi turbam magnam, quam dinumerare Nemo poterat. Glosa:
Dinumerare poterat ad sui cruciatus augmentum, ut dum tam sanctam
phalangem aspiceret, a cuius est societate precisus, profundius torqueretur.
Nemo fuit dignus aperire librum. Exposita est hec auctoritas
superius, nam quomodo aperit, qui claves non habet? Si ergo Nemo
iste aperit sine clavi, constat ipsum esse furem pariter et latronem.
Neminem inveni socium. Glosa: Verum dicit, Priscianus enim
hereticus hereticum invenit hunc Neminem, quia simile applaudit suo
simili. Socii ergo dampnationis fiant, socii tormentorum.
|
|