Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 9


honesta. Bona autem honesta, sunt bona per excellentiam:
nam in his bonis (secundum ipsum) includuntur
bona delectabilia, et utilia. Bona enim, si honesta sint,
habent in se magnam delectactionem, et includunt bonitatem
utilium bonorum. Cum ergo in hoc libro intendatur,
quomodo maiestas regia fiat virtuosa, et quomodo
eos, quos habet regere, inducat ad honestatem et virtutem:
maxima est utilitas in dicendis, quia, eis observatis,
habebuntur bona maxima, et honesta. Secundo est maxima
utilitas in dicendis, quia ex eis non solum quis lucrabitur
maxima bona, sed etiam lucrabitur seipsum.
Est enim morale negocium (ut plures tactum est) ut boni
fiamus: bonus autem vir seipsum habet, malus autem
seipso caret. Sic enim imaginari debemus, quia sicut in
civitate, et in regno plures ordinantur ad unum ducem,
et ad unum regem, sic in uno et eodem homine potentiae
quae sunt rationales per participationem, ordinantur
ad intellectum qui est rationalis per essentiam: sicut ergo
rex non dicitur habere regnum, nec dux dicitur habere
civitatem, si in regno vel civitate sunt aliqui, qui non obediant
regi, vel duci: sic homo aliquis singularis dicitur
non habere seipsum, si appetitus dissentiat rationi, et si
rationale per participationem non obediat rationali per
essentiam: homo enim (secundum Philosophum 9. Ethi.)
maxime. est intellectus et ratio: quando ergo ratio non
dominatur iis quae sunt in homine, homo non dominatur
sibi ipsi, nec regit seipsum, nec proprie seipsum habet:
imo unum vult ratione, et aliud agit passione tractus et
inclinatus quare si malus homo non habet seipsum, sed
bonus, per hoc negocium, quod est ut boni fiamus, homo
seipsum lucratur. Tertio lucratur alios: nam ex hoc quod
aliquis recte regit seipsum, dignus est, ut efficiatur rector,
et dominus aliorum. Nam vigens prudentia, et aliis
virtutibus moralibus, de quibus in hoc libro tractabitur,
dignus est principari, quod si hac careat, dato quod per civilem

Torna all'inizio