Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
autem locus est inter Puteolos et Miseni monimentum secus
Campanum mare, non longum litoris tractum occupans, tanta
celi benignitate et agrorum fertilitate atque nemorum et maris
amenitate conspicuus et optabilis ut olim in se posset Romanos
attrahere proceres et Roma relicta hyeme atque vere detinere
toto: quod satis edificia ingentia et vetustate semesa testantur.
Et, quod non parum eis ignominie infert, apparent adhuc conchiliorum
et piscium medio in gurgite carceres. Est et preterea
templorum insignis. Nam ibi videre est Apollinis oraculum
ingens opificum artificio, non deitate numinis venerabile, Sibylle
insuper Averno supereminens lacui vetustissimam atque
ingentem edem, et quod non nulli templum fuisse Veneris arbitrantur,
pre ceteris neglectum. Quid multa? fontium abundantissimus
est, et omnes pro diversitate diversis egritudinibus
prestant remedium salutare, et, quod mirabile est, ubicunque
in litore fodias, facile et fere circa ipsam soli superficiem tepentes
comperies undas morbisque aliarum more medentes: quibus
vero conferant prebet experientia documentum. Sed inter
alios a ceteris semotus est in litore precipuus unus quem
Tritolim indigene vocant. Hic quidem exciso manibus monte
superba testudine atque amplo habitaculo conspicuus estuantis
Occeani maris more bis in die fervidas cructat undas et totidem
tepentes absorbet, et opitulans infirmitatibus variis ceteros
excedit inclita fama.
BANDUSIE fons est limpidissimus.
BIBLIS fons est Mesopotamie haud longe a Carris, ex quo
fabula talis. Biblis Cauni fuit soror eumque infausto amore dilexit,
qui cum sororis amorem horresceret et fugeret, infelix illum
usque Carras frustra secuta est; ibi autem doloris impatiens
miseratione deorum in fontem sui nominis conversa est.
BITUMINIS fons est, ut arbitrari possum, apud Ethiopas iuxta
Corambim.
BLANDUS fons est iuxta Senam Iuliam, aquarum abundans,
et quia opportunitatibus incolarum copia sua blandiri videtur
Blandi nomen consecutus est.
|
|