Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 814


virtutem corporalem consequentem complexionem humanam: et haec fuit opinio
Alexandri. Sed hoc non potest stare etiam secundum intentionem Aristotelis
qui vult quod intellectus possibilis sit receptivus specierum
intelligibilium. Praeparatio autem non est receptiva, sed magis praeparativa:
praeparatum autem hac praeparatione est corpus, vel virtus in corpore: et
ita illud quod recipit formas intelligibiles, esset corpus, vel virtus in corpore:
quod Philosophus improbat. Praeterea sequeretur quod intellectus possibilis
non esset virtus cognoscitiva. Nulla enim virtus causata ex commixtione elementorum,
est cognoscitiva: quia sic qualitas elementorum ageret ultra suam
speciem, quod est impossibile.
Et ideo alii dixerunt, quod intellectus possibilis nihil aliud est quam virtus imaginativa,
secundum quod est nata ut sint in ea formae quae fuerunt intellectae
in actu: et haec est opinio Avempace. Sed hoc etiam est impossibile: quia,
secundum Philosophum in 3 de Anima, phantasmata quae sunt in
imaginativa, se habent ad intellectum humanum sicut colores ad visum: et ideo
oportet quod phantasmata sint moventia intellectum possibilem, sicut color
movet visum: unde aptitudo quae est in intellectu possibili ad intelligendum, est
similis aptitudini quae est in patiente in potentia, ut sit patiens in actu: aptitudo
autem quae est in imaginativa, est sicut aptitudo agentis in potentia, ut sit
agens in actu. Impossibile autem est quod idem sit movens et motum, et agens
et patiens. Ergo impossibile est quod virtus imaginativa sit intellectus possibilis.
Praeterea, adhuc sequeretur quod virtus recipiens intelligibilia in actu,
quae dicitur intellectus possibilis, esset utens organo corporali, cum virtus imaginativa
habeat determinatum organum.
Sciendum est etiam, quod secundum has opiniones intellectus possibilis generatur
generato corpore, et corrumpitur corrupto corpore: et cum non sit differentia
intellectus in diversis hominibus nisi intellectus possibilis, quia agens est
unus; sequeretur quod illud quod remanet de intellectu ex omnibus hominibus
post mortem, esset unum numero, scilicet intellectus agens: et hoc est valde
haereticum, quia sic tolleretur retributio meritorum post mortem.
Et ideo tertia opinio est Avicennae qui ponit intellectum possibilem
in diversis diversum, fundatum in essentia animae rationalis, et non
esse virtutem corporalem, et cum corpore incipere, sed non cum corpore finiri.
Unde quantum ad intellectum possibilem, eius opinio est quam tenemus secundum
fidem catholicam, quamvis erret cum aliis de intellectu agente, ut dictum
est.
Eorum autem qui ponunt unum intellectum possibilem in omnibus, duplex est
opinio. Una est Themistii et Theophrasti, ut Commentator eis imponit in 3 de
Anima. Dicunt enim, quod intellectus in habitu, qui est tertius, est unus
in omnibus, et aeternus, et est quasi compositus ex intellectu agente et possibili,
ita quod intellectus agens est sicut forma eius, et per continuationem intellectus
possibilis continuatur etiam in nobis intellectus agens; ita quod intellectus

Torna all'inizio