Dicunt vero nonnulli quod Karolus rex oculos eruisset Desiderii
in Ticinensi civitate, ubi eum coepit.
XIV. Post denique invasionem Italię a Karolo facta, pergente
eo in Romanię tellus, ubi et imperium et patriciati honorem
promeruit. Revertente eo, Ugonem filium suum puerulum adduci
precepit. Quem beato viro Frodoino conmendans, rogavit ut
in sancta et monastica professione illum nutriret. Qui benigne
eum suscipiens, aluit et nutrivit, ut filio tanti imperatoris decuit.
Ob cuius amorem illo in loco multa predia terrarum et thesaurum
multum ibi largitus est. Nam sanctos Cosmam et Damianum
martyres, ibi adducens, donavit; sanctum quoque Vualericum
similiter ibi largitus est, atque aliorum sanctorum pignoribus.
XVI. Suo igitur tempore beatissimus Frodoinus thesaurum
multum ibi faciens congregavit. Cum quo ętiam thesauro fecit
crucem in eodem loco, auro argentoque, nec non gemmis preciosissimis
oppido operatam. In qua ferunt nonnulli gloriosissimis
|
|