Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 390


licet non ad inanem gloriam, nec ad ostentationem talia
sint fienda: tamen ut reges et principes conservent se in
statu suo magnifico, et ne a populis condemnantur, decet
eos magnifica facere, ut probat Philosophus 7. Poli. Secundo
circa vestitum consideranda est uniformitas ministrantium.
Nam ut appareant ministri pertinere ad unum principem
sive ad unum dominantem, reservata conditione
personarum, maxime debet attendi ut unifermiter vestiantur:
sunt enim in domibus regum et principum diversi
gradus personarum; omnes ergo illi, qui in uno gradu
esse cernuntur, vel si non multum ad invicem distant,
eodem modo sunt induendi, ut ex conformitate indumentorum
cognoscatur esse unius principis ministros.
Tertio circa provisionem indumentorum consideranda
est conditio personarum. Nam non omnes decet habere
aequalia indumenta. In tantis enim domibus non solum
sunt laici, sed etiam clerici: et inter utrosque quidam superiores,
et quidam inferiores: propter quod decet eos
aliter et aliter esse ordinatos. Sic enim videmus in ordine
Universi, quod cum totum universum sit quasi una
domus summi principis, Dei scilicet, ut plane innuit Philosophus
12. Meta. in hac domo non omnia gaudent aequali
apparatu, nec aequali pulchritudine, sed considerata conditione
rerum aliqua pollent maiori pulchritudine, aliqua
minori, prout requirit ordo et iustitia Universi, in
quo declaratur conditoris mirabilis sapientia. Quare in
domibus regum et principum, quarum quaelibet propter
varietatem ministantium et officiorum quasi quoddam
universum dici potest, non omnes ministrantes aequae
pulchro apparatu, nec aeque pulchris indumentis gaudere
debent, sed considerata conditione personarum sic secundum
suum statum cuilibet sunt talia tribuenda, ut in
hoc appareat providentia et industria principantis. Quarto
circa hoc consideranda est consuetudo patriae. Nam
omne inconsuetum videtur quasi turpe et inordinatum:

Torna all'inizio