[60] Per homines Communis Mergotii, supplicando dominationi vestrae,
requiritur quod, cum in eorum statutis, quae confirmari petierunt, adsint
statutum secundum decimum et quartum decimum facientia mentionem
de solutione quae fienda est per transeuntes cum mercantiis et rebus, in
quibus duobus statutis nulla ponitur paena iis, qui contrafacerent in non
solvendo pro ipsis mercantiis et rebus datia ordinata, et sic liberius et
ad libitum fraus in ipsis datiis committitur, fiat in eisdem statutis additio
de aliqua paena in contrafacientes, ut puta, quod in casu contrafactionis
ammittant mercantias et res de et pro quibus contrafecissent, cuius
paenae tertia pars applicetur camerae illustris et excellentis communitatis,
tertia pars incantatoribus datiorum, et reliqua tertia pars Communi
Mergotii; et in ipso quartodecimo statuto, ubi agitur de solutione datii,
addendo declaretur quod eius datii solutio ad portum de Albo fieri debeat.
[61] Item cum a terra Vogoniae, cuius iurisdictioni subsunt, pluribus
milliaribus distent et per eorum statuta antiquissima, per ducalem dominationem
confirmata, consules dictae terrae possint ius reddere ad
summam usque librarum decem imperialium, augeatur huiusmodi iurisdictio
et auctoritas ad quantitatem librarum viginti quinque imperialium,
ne pro qualibet minima re causam habeant Vogoniam accedendi, quod
eis nimio disturbio cedit et impensae.
[62] Item quod in volumine statutorum addantur et inserantur alia duo
statuta, per ipsos homines et Commune anno proxime praeterito currente
1446 compilata, quae una cum praesentibus in authentica forma
exhibentur, eaque simul cum dictis aliis statutis approbentur et confirmentur
validenturque temporibus perpetuis observanda.
Quae quidem statuta, de quíbus supra fit mentio, sunt haec, videlicet
|
|