dicitur 5. Politicorum, maior virtus requiritur in custodia
civitatis et regni, quam in duce exercitus. Nam in
duce exercitus requiritur potissime experientia, sed custos
civitatis et custos regni totius oportet quod sit virtuosus
et epiikis idest super iustus: decet enim talem esse
quasi semideum, ut sicut alios dignitate et potentia
excellit, sic eos bonitate superet. hoc enim maxime
salvabit regnum et politiam, si rex sit bonus et virtuosus,
quia intendet bono regni et communi. Decimum,
est regem non ignorare qualis sit illa politia secundum
quam principatur, et quae eam possunt salvare et corrumpere.
Talia autem maxime sciri poterunt per experientiam:
nam cum quis diu expertus est regni negocia,
de levi arbitrari poteritque bonum statum regni corrumpunt,
et salvant. Decet ergo regem frequenter meditari
et habere memoriam praeteritorum quae contigerunt
in regno, quomodo iudicata fuerunt, et quomodo
temporibus retroactis melius conservatus fuerit
bonus status regni, ut sciat cognoscere qualiter
principari debeat, et quae corrumpunt
et salvant regnum et gubernationem
regni: quia his ignoratis
recte regum gubernare
non
poterit.
|
|