Ratione naturae intrinsecae prioris humoris sunt apponenda purgantia coleram naturalem; ratione eius, qui nunc est, sunt apponenda purgantia melancoliam; et quia secundum hoc actualiter est melancolia per formam suam, de qua magis curandum est, plura sunt apponenda melagoga quam moventia coleram. Unde eruditi medicorum unanimi huius quartanae purgant partim coleram partim melancoliam, sed melancoliam magis. De similibus idem dicendum. Reliqua exempla in parte <tertia> invenies, et licet hoc capitulum loquatur difficulter, quia inde audacter dico: nullum ante nos [104ra] de hac materia fuit excogitatum: tege et dilige, nam ad multa proficiet, et ego deorsum et alibi apertius tibi loquar. In praeparationibus peccabant, quia dicebant mirobolanos non debere coqui, quia perdebant virtutem laxandi, quia acumina parum debere trahi, quod experientia falsum manifestabis; et in multis aliis. In modo exhibitionis, quia liquida dabant de mane ut decoctiones, dura ut pillulas sero, et similia, cum manifestum sit, quod medicina non attrahit,
nisi resolvatur et patiatur a calore innato nostrorum corporum et rectificetur operatio sua a virtutibus naturalibus, quae vigorantur tempore somni, debilitantur autem in vigiliis. Trahentes superfluitates, attractas ponunt ad interiora et generatas ibidem ponunt ad exteriora. Vigorantur tempore vigiliarum: in mane, cum surgimus a somno, movemur
ad egerendum et urinandum, et solutivum confortatur ad movendum in vigiliis, cum iam fuerit resolutum, alioquin non; et ideo post esse solutivum, nisi fuerit vehementis resolutionis ut elleborus, dormiendum est parum vel multum, quamdiu resolvatur. Et non est verum, quod dicunt, quod annihilatur actio resolutivi duri in liquida substantia, si super dormiatur, nisi post sui resolutionem. Unde hoc tempore, cum iam movet solutivum, prohibuit vero somnum et non simpliciter, quia somnus sistit omnem superfluxum, <nisi> praestet sudorem, quia prohibet operationem virtutis expulsivae naturalis moventis superfluitates ad exteriora. Nam eius operatio est composita ex virtute sensibili
animali <et> expulsiva naturali. Item cum sumitur de mane, antequam perfecte compleat operationem suam solutivum, sequitur hora cibi meridie, interrumpitur cibus et medicina24, ex quo multa pericula oriuntur, ut tortio, dysenteria, hydrops [104rb] et similia. Sed haec vero nova et omnibus fere incognita experientia tantum priorum manifestabit errorem, et tu gaudebis. Circa accidentia, quae contingunt tempore solutivi, errabant, quia nec ea ne acciderent prohibere sciverunt nec debitas adhibuerunt curationes
|
|