: Vita Bononii

1031


provectaeque aetatis, cupiditate victus, videns pulchram candelam in candelabro, subripuit et extinxit atque in
sinu suo reposuit. Quod dum faceret, Dei iusto et occulto iudicio meruit percuti ab angelo ?
3. Aliud miraculum. Beatus Bononius pro causa monasterii cum suis militibus in itinere directus a
quodam rustico in hospitio devote est receptus Cui suisque refectis appropinquante nocte, domus parvitate in
ea iacendi facta difficultate, sub divo lecta praeparata fuerunt, sed ruentibus caeli imbribus in eisdem quiescere
nequiverunt. Domum igitur introierunt, et utcumque valuit, ibi se quisque collocavit. Christi vero servus Bononius
super quoddam vasculum, ubi panis solebat confici, sua sancta membra dedit quieti; pro cuius honore
vas illud postea veneratione habitum donum non silendum accipere meruit Deinde cum panis subcineritius
ex usu ibi pararetur, operante divina clementia absque levamine persaepe fermentatus est repertus, ut qualis
ac quantus esset vir ille, quem sustulerat, insinuaretur. Quod insolitum et inauditum videntes illius domus
homines multum ammirari coeperunt; sed recolentes beatum Bononium ibi superiacuisse, id eius meritis fieri non
dubitaverunt Qui donec in carne mansit, sui Domini acceptam pecuniam non in terra abscondendo, sed negotiando,
quantum potuit, multiplicare studuit, unde recepta mercede in caelo et in terra honorari et exaltari meruit
???.
6 Aliud. Inter cetera, quae refero, nec illud silendum puto, quod meae accidit matri intercessione ipsius.
Quae cum esset frigoretica et nimis inde laboraret, ad eum venit atque suis se orationibus commendare studuit.
Quam ipse vir venerabilis satis benigne gratanterque suscipiens seque Dominum pro ea oraturum promittens tal
prorupit in voce: "Vade et noli amplius febricitare".Continuo namque melius habuit et citius inde perfecte convaluit.
...............
Quoniam aliqua, quae vivus peregerat, prout quivimus, summatim scribendo perstrinximus, ad recolendum
ea, quae post transitum egit, Domino adiuvante, stilum vertamus.
Miracula sancti Bononii abbatis post eius obitum.
9. Anno igitur incarnationis dominicae millesimo vigesimo sexto, tempore dormitionis suae in Domino
accedente, gaudentibus angelis et flentibus populis, beatus Bononius tertio kalendas Septembris ad omnium
bonorum remuneratorem feliciter perrexit braviumque sui agonis ut optimus atleta accepit. Quo defuncto ita
confestim eius sanctitatis fama totam per provintiam circumquaque est diffusa, ac si praecones mitterentur,
quibus is obisse et per eum signa fieri narrarentur. Quod audiens quidam validis compedibus ferreis vinctus
atque in carcerali custodia magna cum diligentia positus coepit ingemiscere pectusque pugnis tundere et ad Deum
toto mentis affectu preces fundere: "Si vera", inquiens, "sunt, Christe, quae de famulo tuo Bononio auditu comperi,
eius, quaeso, meritis et intercessione fac misericordiam michi, ut per me liberatum a tantis, quibus crucior,
doloribus nomen tuum et servi tui magnificetur et hoc miraculum tuae dexterae potentia factum cunctis intimetur,
ut maiora his, quae fieri inpraesentiarum perhibentur, eius interventu futura esse sperentur" Hoc
autem cum diu esset oratum, solutis vinculis Domini miseratione tantique confessoris supplicatione se exauditum
cognoscens absque mora exiit et eisdem vinculis sumptis ad eius sacri corporis tumulum festinato gressu devenit
et ibi eadem, quae multo tempore manserunt, suspendit ac gratias agens Deo sanctoque confessori Bononio,
qualiter ei accidit, per ordinem nobis narravit
10 Aliud miraculum. Eodem vero anno, quo ipse sanctus Dei Bononius ex hac vita ad ineffabilem
polorum gloriam migravit, quidam frater, cui ipse habitum sanctae conversationis tradidit, adeo acri dentium
dolore torquebatur, ut etiam inediam diesque ac noctes continuatim insomnes duarum ebdomadarum spatio
pateretur atque ei omni quiete amota per coenobii circuitum quasi amens vagaretur. Nocte autem quadam
post multam fatigationem, dum caput in gremio infirmorum servitoris ponens modicum somni caperet, apparuit
ei sanctus Bononius Qui festinus surgens, ut sibi per somnium videbatur, ob honorem tanti patris ad eius
sacra vestigia osculandum proruit, sed eum vir venerabilis amiciter per mentum accipiens erexit Ad cuius tactum
ilico omnis dolor est effugatus, simulque frater ille infirmus a somno, quo tenebatur, est excitatus. Hoc

Torna all'inizio