Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 180


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod synderesis dividitur contra alias potentias,
non quasi diversa per substantiam potentiae sed per habitum quemdam; sicut si
intellectus principiorum contra speculativam rationem divideretur.
Ad secundum dicendum, quod rationalis pars non simpliciter vocatur synderesis,
sed secundum quod talem habitum concernit.
Ad tertium dicendum, quod universalia iuris non inscribuntur synderesi, quasi
habitus potentiae, sed magis quasi collecta in habitu inscribuntur ipsi habitui;
sicut principia geometricalia geometriae inscribuntur.
Ad quartum dicendum, quod iudicium non eodem modo libero arbitrio et synderesi
convenit: quia ad synderesim pertinet universale iudicium, secundum universalia
iuris principia: semper enim de conclusionibus per principia iudicatur;
unde et scientia resolutiva iudicandi ars dicitur: sed ad liberum arbitrium
pertinet iudicium particulare de hoc operabili, quod est iudicium electionis.
Unde synderesis non est idem quod liberum arbitrium.
Ad quintum dicendum, quod habitus naturalis nunquam amittitur, sicut patet de
habitu principiorum speculativorum, quem semper homo retinet; et simile est
etiam de synderesi.
ARTICULUS 4
Utrum conscientia sit actus
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod conscientia non sit actus. Origenes enim dicit,
quod conscientia est spiritus corrector et paedagogus animae, sibi sociatus,
quo separatur a malis et adhaeret bonis. Sed spiritus vel nominat potentiam, vel
etiam ipsam essentiam animae. Ergo videtur quod conscientia non sit actus.
2. Praeterea, conscientia, secundum quod a quibusdam describitur, est dictamen
rationis, quo iudicat, et ligat ad faciendum et non faciendum. Sed iudicium
de hoc faciendo vel non faciendo, ut dictum est, pertinet ad liberum arbitrium.
Ergo conscientia est liberum arbitrium. Sed liberum arbitrium non est actus.
Ergo nec conscientia.
3. Praeterea, in Glossa Ezech. 1, dicit Hieronymus postquam de synderesi locutus
est: «Hanc autem conscientiam interdum praecipitari videmus». Ergo videtur
quod conscientia sit idem quod synderesis. Sed synderesis non nominat
actum, sed potentiam vel habitum. Ergo videtur quod etiam conscientia.
4. Praeterea, conscientia est scientia quaedam. Sed scientia nominat habitum.
Ergo et conscientia.

Torna all'inizio