in divinis et humanis rebus scientia preditum, ad archiepiscopatus
officium elegerunt; nam antecessor eius, in simoniaca repertus
pravitate, depositaria fuerat plexus censura.
32
Post hec autem Rege Capuam redeunte primitus eidem
electo, deinde eiusdem Regis filio, qui supradictus est, Anfuso,
clerus et populus singulas processiones facientes in urbem introduxerunt;
ubi scilicet omnes principatus capuani proceres convenientes,
novo principi submissi, hominii sui fidelitatem iuravere,
salva tamen sua, filiique eius Rogerii fidelitate, qui ei in
regnum successurus erat. Deinde ut omnibus iniusta patientibus
exhiberetur iustitia, prefato electo, simulque magnati cuidam,
qui vocabatur Haymon de Argentio, imposuit; verum et
super universam terram, que sub proprio erat dominio, quendam
strenuum, cui nomen erat Cancellinus, virum utique in
secularibus solertissimum rebus, procuratorem constituit. Militie
vero, que pro defensione Terre Laboris delegata fuerat, quosdam
in quibus magis confidebat comites, dum ipse a Sicilia reverteretur,
per vices statutas sibi successuros, iam antea, cum esset Averse,
preposuerat.
33
Ex quibus videlicet vicibus primo accepit agendam prefatus
gener Regis Adam; secundam vero post eum acturus erat comes
Robertus filius Ricardi; tertiam autem post illum Simon comes
Sancti Angeli montis Gargani; sicque ceteri per ordinem. Qui
Simon consobrinus, frater regis, erat scilicet valentissimus miles,
filiusque Henrici comitis, eiusdem Regis avunculi. Hic quoque
Henricus omni tunc probitate decoris, totiusque affabilitatis dulcedine
splendidus, in consilio providus, rebusque bellicis strenuissimus,
immense laudis gratia, ex hoc quam maxime efferebatur,
quod etiam Regi ipsi, ut ducalem <apicem> denique coronam
|
|