Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 205


sunt aequales substantialiter; sicut Petrus et Guilelmus, qui sunt
aequales in substantia. Secunda est, quando substantia et accidens
coaequantur; sicut substantia et sua quantitas. Tertia est,
quando est aequalitas inter accidens et accidens; sicut intelligere
et amare, quae sunt aequalia in obiecto. Et iste angulus est scala
intellectui, per quam ipse ascendit et descendit, ut in aliis
triangulis dictum est. Et quando intellectus ascendit ad obiecta
generalia, ipse est generalis. Quando autem descendit ad particularia,
ipse est particularis.
Ista figura de T est seruiens primae figurae. Nam per differentiam
distinguitur inter bonitatem et bonitatem, inter bonitatem
et magnitudinem, etc. Et per hanc figuram iunctam primae
intellectus acquirit scientiam. Et quia ista figura est generalis,
idcirco intellectus est generalis.

Torna all'inizio