fratres ad illud sacramentum accipiendum convenire  
debent; aut sicut faciebant quos Apostolus  
arguit, et commendat [ al. , emendat] mensis suis  
ista miscere. 
18. LANFR.  Laudo vos . Non laudo vos in hoc quod  
non communiter sumitis. Nam rei estis corporis et  
sanguis Domini; ea enim indigne sumitis. Si ipse  
panis, et calix quem sumitis, est sanguis et corpus  
Christi, tunc indigne sumitis corpus et sanguinem  
Christi; atqui illud est. Nam Dominus dixit quando  
tradebatur: Ego enim accepi a Domino, et acceptum  
tradidi vobis. 
19.  Hic calix novum , etc. Ordo. Hic calix novo  
sanguine est novum testamentum, id est, per meum  
sanguinem confirmatur novum testamentum, quia 
testamentum in mortuis confirmatur. Vel per hunc  
habetis novam promissionem, id est, plenam remissionem  
peccatorum. 
20.  Quotiescunque . Exponit, inquam, Domini commemorationem, 
mortis videlicet. 
21.  Mortem Domini annuntiabitis . In Sacramento  
corporis Christi, mors ejus annuntiatur, quia in memoriam  
mortis ejus quotidie a fidelibus celebratur. 
22.  Donec veniat . Ad judicium veniat; ideo dicit  
quia sacrificium hoc non mutabitur usque in finem  
saeculi, sicut sacramenta Judaeorum mutata sunt. 
23.  Itaque quicunque . Hoc ex superius dictis Redemptoris 
verbis colligitur:  Hoc est corpus meum .  
Et:  In meo sanguine . 
24. AMBROS.  Reus erit corporis . Quid est reos esse,  
nisi poenas mortis dare Domini?
  |  
  |