QUAESTIO 1
Hic quaeruntur sex: 1. Utrum in Christo sit aliqua operatio praeter divinam;
2. Utrum per illam potuit mereri; 3. Utrum ab instanti conceptionis meruit;
4. Quid sibi meruit; 5. Utrum per passionem mereri potuit; 6. Utrum nobis
meruit apertionem ianuae.
ARTICULUS 1
Utrum in Christo sit aliqua operatio praeter divinam
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo sit tantum una actio. Dionysius enim actionem
Christi nominat theandricam, idest deivirilem. Hoc autem non diversas actiones,
sed unam significat. Ergo in Christo est tantum una actio Divinitatis et
humanitatis.
2. Praeterea, actiones, ut dicit Philosophus, suppositorum singularium
sunt. Sed in Christo est tantum unum suppositum. Ergo tantum una
actio.
3. Praeterea, cuius est esse, eius est agere. Sed in Christo propter unitatem
hypostasis est tantum unum esse. Ergo tantum una actio.
4. Praeterea, instrumenti et principalis agentis est tantum una actio. Sed, sicut
dicit Damascenus, caro est instrumentum Divinitatis. Ergo
est una actio Christi secundum Divinitatem et humanitatem.
5. Praeterea, ubi est idem activum, est eadem actio: quia actiones diversificantur
penes terminos. Sed in Christo est idem opus operatum Divinitatis et humanitatis:
sicut mundatio leprosi, quem Divinitas tactu corporali mundavit, ut
dicitur Matth. 8. Ergo in ipso est tantum una actio.
SED CONTRA, sicut se habet unitas actionis ad unitatem naturae, ita pluralitas ad
pluralitatem. Sed in divinis personis propter unitatem naturae est una actio.
Ergo et in persona Christi propter diversitatem naturarum est diversa actio.
Praeterea, magis distant divina natura et humana in Christo, quam diversae
potentiae animae in Christo. Sed diversarum potentiarum in Christo sunt diversae
actiones. Ergo multo fortius duarum naturarum sunt diversae actiones.
Praeterea, actio divinae naturae est ipsa divina essentia, et est aeterna. Actio
autem humanae naturae in ipso est accidens, et aliquid tempore mensuratum.
Ergo sunt duae actiones in Christo.
|
|