propter grandinem que cecidit, de qua dictum est supra, fuit
dilatum. Tentorium autem illud erat positum in columnis, que
aureis laminis erant tecte, et clavis aureis cum aliis lignis erant affixe
et de baldachino erat tectum superius et <interius> parietum, sed
exterius alii erant panni. Ibi fuimus usque ad festum beati Bartholomei,
in quo convenit maxima multitudo. Et contra meridiem
versis vultibus stabant, et quidam erant qui ad iactum lapidis
longe erant ab aliis, et semper procedebant longius et longius facientes
orationes, flectendo genua contra meridiem. Nos autem, utrum
facerent incantationes vel flecterent genua deo vel alteri nescientes,
genuflexones facere nolebamus. Et cum diu ita fecissent, reversi
sunt ad tentorium, et posuerunt Cuyuc in sede imperiali, et flexerunt
duces genua coram eo et, post hoc, universus populus, exceptis
nobis qui non eramus eis subiecti. Deinde bibere inceperunt et,
ut moris eorum est, usque ad vesperas continue potaverunt. Post
hec venerunt carnes cocte in curribus sine sale, et inter quatuor
vel quinque unum membrum dederunt. Interius autem dederunt
carnes et brodium cum sale pro salsa, et sic cunctis diebus quando
convivia faciebant.
<33> In loco illo fuimus coram imperatore vocati, et cum Cingai
protonotarius scripsisset nomina nostra et illorum a quibus eramus
missi et ducis Solangorum et aliorum, alta voce clamavit, recitans
illa coram imperatore et ducibus universis. Quo facto, flexit
unusquisque nostrum genu sinistrum quater et monuerunt nos ne
limen inferius tangeremus. Et cum nos pro cutellis diligentissime
|
|