Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 29


et feliciter transierunt. Ecce quantum equus laborabat, ut se obedientem exhibeat, et
quantum nititur, ut obsequendi voluntas manifestetur. Sed quod ore non loquitur, hoc
gestu corporis profitetur. Transgrediente quippe navi transgreditur, revertente quoque illa
revertitur. Postremum transvectis omnibus, ad locum unde venerat, perrexit, ibique paulo
post vitam finivit.
57. Fuit puer quidam Cremonensis a compluribus vicinis suis ad tumbam sancti viri
allatus, qui manum aridam habebat; eius salutem reverenter et confidenter et prae magna
confidentia quasi minitanter postulabant dicentes: Piissime praesul, sancte Anselme, confessor
Dei, exaudi nos pro famulo tuo orantes, si quid in vita a te meruimus, si praedicationem
tuam fideliter accepimus, si fidem incorruptam servavimus, si contradicentibus tibi constanter
restitimus, exaudi nos, adiuva eum et libera. Multos sanasti ex infidelibus, unum saltem concede
fidelibus, ne forte insultent nobis inimici obicientes, nunc apparet, quam grati, quam fidi
ei in vito extitistis. Si vos in vita dilexisset, in morte quoque vos honorificasset; sed quam vos
indignos, abominabiles, contemptibiles esse iudicavit, a tanta gratia alienos vos fecit. Repelle
a nobis, piissime pater, hoc opprobrium, et cito profer nostrum gaudium. Monstra te nobis propitium,
in quem semper respeximus unicum, quem nobis inspiciendum proponimus speculum, a
quo postulamus auxilium.
Illis ergo tam devote orantibus, quam rogabant salutem eorum
precibus est consecutus. Quam quidam Hermannus de Scorzariolo, qui manum similiter
contractam habebat, est adeptus.
58. Praeterea mulier quaedam, quae humum cernua semper spectabat, quae nisi
fuste sustentata ire non valebat, apud tumulum memorati patris multis videntibus est
erecta. Cuius locum non notavi, quia prae multitudine inveniri non potuit.
Tertia vero die ascensionem Domini antecedente duo facta sunt mirabilia. Quaedam
enim de episcopatu Cremonae, de loco qui dicitur Casa Anserii, quod per octo annos amiserat
intercedente sanctissimo patrono lumen recepit.
Ipsa quoque die mulier quaedam de abbatia Leonensi dexteram habens aridam,
quam contractis nervis brachii fere iuxta humerum semper tenebat, contractoque genu
eiusdem lateris humum digitis pedis summo tenus vix tangebat, apud tumulum sancti
patris nostri utriusque mali sospitatem invenit.
59. Inter illa, quae in ascensione filii sui Deus per famulum suum magnifice operatus
est, mirabiliter admirandam eius virtutem postea mihi declaratam ab eodem, cui salutis
nostrae auctor suam contulit medicinam, desiderio vestro desideranter notifico. Quidam
enim fuit de villa vestra, quae est prope Rosinam, nomine Ciliano, qui non tam renum
rectitudinem dolebat sibi fuisse negatam, quam manuum virtutem omnino ereptam; adeo
enim, gutta immaniter perurgente, tremebant, quod nihil agere nihilque tenere valebat.
Huic itaque per visionem Dominus revelavit, quod si ad tumulum sanctissimi Anselmi se
venturum reverenter voveret, utriusque infirmitatis salutem illico se adeptum gauderet.
Hic ergo evigilans, visionem secum cogitans nescius quid ageret, ambiguus quid crederet,
revelationis incredulus salutis tamen cupidus, quosdam bonos homines suae viciniae ad
se acciri fecit, narrataque visione vovendi se ab eis consilium recepit, factoque voto statim
convaluit.
60. Item mulier quaedam de Fossa Capraria, renibus incurvata, pedum servitio
privata eorumque loco fustium auxilio diu potita, cum iam accessisset ad tumulum patris
nostri, sole iam decedente, tam gravis et variae infirmitatis subito sospitatem recepit.
61. Quod mihi quaedam matrona, mulier honesta, mater Ioannis de Persico, retulit,
vobis quoque referendum putavi. Haec fide plena, Dei amore perfecta, sanctissimi Anselmi
disciplinis instituta, suorum presbyterorum officium propter excommunicationem spernens,
quadam die dum a circumstantibus quaereret, unde aliquem dignum et ad celebrandam
missam idoneum habere posset, quidam de Casale maiore astans dixit: Cur vestrorum
presbyterorum ministerium contemnitis? Propter amorem, inquit, et praedicationem sancti
Anselmi, pro cuius meritis Dominus omnipotens quotidie facit mirabilia. Qui dixit: Nunc vos
deprecor, in toto corde rogetis eum, ut, si aliquem erexit, sicut creditis, me contrahat, aut, si

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50

Torna all'inizio