Papias: Ars Grammatica

Pag 219


passiuo. 29 A deponenti tria nascuntur, ut "sequens, secutus, secuturus";
a uerbo anomalo "sum" nascitur "ens"; "futurus" a "fui",
sed magis a "fio". 30 Et sciendum quod si deficiant supinis, deficiunt
participiis preteriti et futuri in rus et que ex his nascuntur;
quod fit in omnibus meditatiuis, inchoatiuis et in plerisque neutris
secunde coniugationis uel tercie in uo , ut "luo"; raro tamen
inueniuntur ex his, ut "doleo, doliturus", "careo, cariturus". 31
Alia quoque his deficiunt, ut "urgeo", "metuo", "medeor", "disco",
"posco", "cresco", "ambigo", "scand[e]o", "niteo", "uergo", "arceo",
"mando, mandis", "strideo", quamuis apud ueteres eorum sint preterita.
32 "Ferior" quoque et "uescor" preterito carent; "cepi" non
habet presens et futurum, sed tantum preteritum "ceptus"; similiter
"odi, osus", "noui, notus", sed tamen presens "noui" (id est
"nosco"), "noscens" facit; "memini", "meminens" facit, quia "memini"
tam presentis quam preteriti uim habet, quomodo "odi". 33 Similiter
impersonalia deficiunt supinis et participiis, quamuis quidam
dixerunt "puditum", "pertesum", "penitens", "licens", "licitum",
"libens"; sciendum tamen impersonalia apud ueteres perfectorum
declinationem habere. 34 Nota a participiis non nasci diuersa
participia uel uerba, sed uel nomina uel aduerbia, ut

Torna all'inizio