Domini nostri Iesu Christi et eius sanctissimae matris, et perseverare  
in ea usque in finem. Et rogo vos, dominas meas, et consilium do  
vobis, ut in ista sanctissima vita et paupertate semper vivatis. Et  
custodite vos multum ne doctrina vel consilio alicuius ab ipsa in perpetuum 
ullatenus recedatis. 
Et sicut ego semper sollicita fui una cum sororibus meis sanctam 
paupertatem quam Domino Deo et beato Francisco promisimus  
custodire: sic teneantur abbatissae quae in officio mihi succedent  
et omnes sorores usque in finem inviolabiliter observare: videlicet  
in non recipiendo vel habendo possessionem vel proprietatem per se  
neque per interpositam personam, seu etiam aliquid quod rationabiliter 
proprietas dici possit, nisi quantum terrae pro honestate et  
remotione monasterii necessitas requirit; et illa terra non laboretur 
nisi pro horto ad necessitatem ipsarum. 
[Caput VII - De modo laborandi]. 
Sorores, quibus dedit Dominus gratiam laborandi, post horam  
tertiae laborent, et de laboritio quod pertinet ad honestatem et communem 
utilitatem, fideliter et devote, ita quod, excluso otio animae 
inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant 
cui debent cetera temporalia deservire. 
Et id quod manibus suis operantur, assignare in capitulo abbatissa
  |  
  |