: Gesta Berengarii

Pag 78


Bernardus; stimulant longis calcaribus armos
Alipedum cuncti et cludunt latera ardua parmis:
Germanus sic bella gerit. Nec segnis adibat
Albricus, Tyberine, tuas non sanguine lymphas
Qui fraude infecit, quingentaque robora belli
Educit patriis horrentia uiribus atque
Francigenis olim duris exercita ludis.
Iamque more impaciens glomerat Bonifacus amicos ;
Alter ab aduerso, ac paribus circumdatus armis
Berardus numero tercentum. Maxima uulgi
Pars Italo uibrant omnes de more sarisas,
Orbe latusque tegunt clipei pro Marte sinistrum.
Aduolat Azo ferox subigens in bella sodales,
Vicinoque suas cogens ab limite turmas
Olricus, Latium Adriacis qua clauditur undis
Ac labor est saeuis gladios pretendere Hiberis.
Farier illectos studio Mauortis utrimque
Pontifices uereor, strictis ingentia dictis
Praetereo; Rheni licitum nec foedera paucis
Effari: hinc alio libitum transmittere cursus.
Vt tandem collecta bonus uidet agmina ductor,
Assilit in medium nitidis cernendus in armis,
Talia dicta ferens: "Nostri munimina regni,
O proceres, proibere minas Widonis iniquas
Sitne pium, sapitis, dudum qui funera campo
Experti, mauult igitur quod tendere fastus





90




95




100




105




110
Torna all'inizio