Salimbene de Adam: Cronica

Pag 550


anima mea ad populum istum. Eice illos a facie mea, et egrediantur.
Quodsi dixerint ad te: Quo egrediemur?, dices ad eos: Hec
dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad
gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad
captivitatem. Et visitabo super eos quattuor species, dicit Dominus:
gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia celi et
bestias terre ad devorandum et dissipandum. Et dabo eos in fervorem
universis regnis terre. Quam vera fuerint ista, viderunt
oculi mei et aliorum maxima multitudo, sed super omnes illi
viderunt, qui ea in propriis corporibus sunt experti.
De multis malis que facta sunt occasione imperatoris Friderici, de quibus
optime fuit punitus, tam ipse quam hi qui occasione eius mala fecerunt.
Igitur omnes supradictas partes et scismata et divisiones et
maledictiones, tam in Tuscia quam in Lombardia, tam in Romagnola
quam in Marchia Anconitana, tam in Marchia Trivisina
quam in tota Ytalia, fecit Fridericus, qui condam dictus est imperator.
Et ideo valde bene fuit punitus, quia suscepit de manu
Domini duplicia pro omnibus peccatis suis, quia in anima et in
corpore totaliter est punitus. Sed et principes regni sui, quos
de nichilo sublimaverat et de pulvere exaltaverat, levaverunt
calcaneum contra ipsum nec servaverunt ei fidem, sed proditores
eius fuerunt, ut illud propheticum impleretur, Abdie I:
Omnes viri federis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te
viri pacis tue. Qui comedunt tecum, ponent insidias subter te. Non
est prudentia in eo, scilicet in Friderico, qui sapientem se reputabat.
Idem fecerunt sibi tyranni, de quibus supra fecimus
mentionem. Sed et ipsi puniti fuerunt, non quia Fridericum dimiserunt,
quem malum hominem cognoverunt, sed quia multa peccata
commiserunt. Cognovi eos quos nominavi pro maiori parte;
et subito disparuerunt de mundo et male pro maiori parte terminaverunt
vitam suam, quia ambulaverunt post vanitatem et vani
facti sunt. Defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum
festinatione. Propter dolos posuisti eis, deiecisti eos, dum allevarentur.

Torna all'inizio