Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 590


tuo brachio umiliati vestigia pedum tuorum prorsus osculentur et ecclesia Dei [tua]
a Deo instituta regali potentia nimirum exaltetur. Numquam enim credimus, quod
semel pollicitus es super venerabile corpus beati Petri clavigeri regni caelorum,
quaelibet falsa potestas seu principatus poterit tuam firmissimam excellentiam segregare
a caritate et amore, quam a cunabulis tuis beato Petro principi apostolorum
habuisti; sed in ea fide et dilectione simulque et promissione te confidimus permanere,
in qua et nos firmi et stabiles, quod faciae ad faciaem polliciti sumus, Domino pręsidiante
et beato Petro principe apostolorum mediante, usque in finem manemus.
Unde omnipotens, pius et misericors Deus longo ac prospero senio una cum precellentissima
filia nostra, regina, et nobilissimis suboles regni gubernacula faciat perfrui
et vitam aeternam vobis tribuat possidendam.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.

Credimus, quod iam vestrae a Deo protectae excellentiae auribus pervenisset
de episcopo Mauricio Histriense: qualiter, dum eum fidelem beati Petri et nostrum
cognovissent nefandissimi Greci, qui ibidem in praedicto territorio residebant Histriense,
et dum per vestram excellentiam dispositus fuit pręnominatus Mauricius episcopus,
ut pensiones beati Petri, qui in superius nominato territorio reiacebant, exigeret
et eas nobis dirigere debuisset, zelo ducti tam predicti Greci quamque de ipsis
Histriensibus eius oculos eruerunt, proponentes ei, ut quasi ipsum territorium Histriense
vestrae sublimi excellentiae tradere debuisset.
Propterea petimus a Deo protectam excellentiam vestram, amantissime fili et
magne rex, ut iubeas dirigere Marcario duci praecipiendum, ut iam fatum Mauricium
episcopum, qui in visione vestrae excellentiae praesentatus est, ut eum in suo episcopio
reverti faciatis pro vestrae animae mercede, eo quod ipse iam dictus episcopus
ad nos properavit et nos eum iterum direximus ad Marcario duci Foroiuliense, ut,
qualiter a vobis fuerit dispositus, ita peragere debeat. Et hoc petimus excellentiam
vestram: ut per vestrum congruum dispositum ipse adpraehendatur, prout salus populi,
qui ibidem commoratur, proveniat.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio