Clara Assisiensis: Testamentum

Pag 2319


sunt qui perseverant in ea. Beati vero quibus datum est
ambulare per eam et perseverare usque in finem!
Caveamus ergo, quia si per viam Domini intravimus, quod culpa
nostra et ignorantia aliquo tempore ab ipsa nullatenus declinemus,
ne tanto Domino et suae virgini Matri et patri nostro beato
Francisco, Ecclesiae triumphanti et etiam militanti iniuriam deferamus.
Scriptum est enim: Maledicti qui declinant a mandatis
tuis
!
Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri
Iesu Christi
, suffragantibus meritis gloriosae virginis sanctae Mariae
matris eius et beatissimi patris nostri Francisci et omnium Sanctorum,
ut ipse Dominus, qui dedit bonum principium, det incrementum,
det etiam finalem perseverantiam. Amen.
Hoc scriptum, ut melius debeat observari, relinquo vobis carissimis
et dilectis sororibus meis praesentibus et venturis, in signum
benedictionis Domini et beatissimi patris nostri Francisci et benedictionis
meae, matris et ancillae vestrae.
Explicit Testamentum beatae Clarae virginis.

Torna all'inizio