2. Hinc ergo recedens veni in Indiam, que est infra terram,
quam isti Tartari multum destruxerunt. In ea sunt homines
ut plurimum dactilos comedentes tantum quorum quadraginta
libre pro minori precio uno grosso illic habentur. Sic
autem de aliis multis.
3. Ex hac India recedens et transiens per multas contratas,
ad mare occeanum ego veni. Prima autem terra quam inveni
vocatur Ornes, que est terra multum bene murata et terra
multorum et magnorum mercimoniorum. In ea tantus et
ita immensus est calor, quod virilia, id est testiculi hominum,
exeunt ex corpore et descendunt usque ad dimidium tibiarum.
Ideoque gens illius contrate si vivere volunt, sibi faciunt unam
unctionem qua illa ungunt. Nam aliter omnes penitus morerentur,
et sicut sunt uncta, in quibusdam saculis illa portant
circumcirca se cingentes.
4. In hac contrata homines utuntur navigio, quod vocatur
iasse, suto solo spago. In unum istorum navigiorum ego ascendi,
in quo nullum ferrum in aliquo loco potui reperire;
in quod dum sic ascendissem, in viginti octo dietis me transtuli
usque ad Tanam, in qua a pro fide Christi gloriosum martirium
|
|