Albericus Casinensis: Visio Alberici

204


vero, quem vidisti ante altare suppliciis affici, sacerdos istius ecclesie fuit, qui tota
vita sua gregem sibi commissum non instruebat, set adulteria et rapinas diligebat.
Ululatum vero ideo sicut lupus emittit, quia sicut lupus vivit ex creta, vento atque
rapina, ita iste tota vita sua terrenis lucris inhiabat, otiosa verba et rapinas diligebat.
Nam sicut sacerdotis vita in verbo Dei et doctrina scripturarum debet esse, ita iste
terrena meditabatur. Predicationem vero non causa lucrandi animas faciebat, set ut
res pauperum tolleret. Nam quia ipse adulter erat et immundus, ut sua crimina
tegeret, ea predicabat, que illos audire velle sciebat. Et sicut sacerdos, qui in
scripturis meditatur, verbum eructat bonum et seminat bonum semen, ita et iste
terrenis lucris inhiabat et predicationem eructabat malam, per quam multe anime
perierunt; pro quibus et cum quibus supplicia sustinet. Istos autem, quos vides,
bonum nunc facere cupiunt, set non possunt sicut et dives, qui in inferno
positus erat, dum ei licuit benefacere, non fecit; postquam vero in inferno fuit,
cupiebat benefacere. cupiebat ad fratres mittere, set non poterat."
XLIIII.
In Galatia vero vidi quandam ecclesiam magnam valde, cuius totum pavimentum
metallo constratum esse videbatur. In qua ecclesia celum quoddam in modum
camere factum erat de pallio pulchro et ystoriato. Super quod altera camera erat de
alio panno, ut quod inferius erat non sordidaretur. Intra eandem vero cameram super
amulam cristallinam stabat crucifixus inestimabili magnitudine decorus et
pulchritudine, qui, sicut michi videbatur, cotidie plangit et lacrimatur peccata
hominum. Dictumque michi est, quoniam iccirco ita defleret cotidie, quia iniquitates
hominum increverunt vehementer, et sicut bona opera debent redolere ante Deum,
ita peccatorum fetor ascendit ante illum. Modo enim non solum laici, set etiam
pontifices et episcopi et ecclesie ministri omnes a via veritatis declinantes, lucris
tantummodo et curis seculi presentis intendunt, de perditione autem animarum aut
raro aut nunquam cogitant; sicque peccata multiplicantur semper hominibus ad
deteriora tendentibus. Vocabatur autem ipsa ecclesia sanctus Pandidus.

Torna all'inizio