Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

258


de Sardinea usque Ianuam sunt delata. quod cum audisset
dictus rex, sibi de Papia usque Ianuam obviavit. dum vero rex
ipsa ossa vellet Papiam facere deportari, in tantum ponderaverunt,
quod nullo modo levari a vectoribus, potuerunt. tunc
rex beato Augustino votum vovit quod, si permitteret se elevari
et Papiam deduci, ecclesiam in honorem suum, in loco scilicet
illo ubi apud Ianuam fuerat hospitatus, hedificari faceret. facto
igitur voto, statim illi, qui corpus deportabant, leviter elevaverunt
et rex votum suum fideliter adimplevit. ubi autem modo
sit ista ecclesia nescitur. quidam tamen dicunt quod est ecclesia
Sancti Thome, alij quod est Sancti Theodori, alij dicunt quod est
palacium archiepiscopi, quod est apud Sanctum Silvestrum, ubi
supradictus rex fuerat hospitatus. et ideo palacium illud construxit
et capellam Sancti Augustini ibidem edificavit, que
ibidem usque hodie perseverat. circa hec tempora Leo imperator

Torna all'inizio