quo spiritu, fatebatur, utroque gladio dimicans eum viribus debilitavit. Sed tamen
adhuc Apulia, Calabria et Sicilia vario voto vacillant. In Alamania quoque
varietas est votorum, sed concertantium nec equa iusticia nec equa potestas.
His quoque temporibus fuit quidam Cremone vir simplex, fidelis plurimum et devotus,
nomine Homobonus; a cuius obitu et ad cuius intercessionem Dominus
huic [mundo] multa miracula declaravit. Eapropter Romam peregre proficiscens
presentiam summi pontificis adii et canonizationem, quam petebam, obtinui.
Anno [Domini] MCXCVIIII. Mediolanenses et Placentini venerunt ad Burgum
Sancti Domnini et postmodum ad Castrum-novum in faucibus Adue in
suam iacturam dolentes reversi sunt. Sed Veronenses Mantuanos disconfecerunt,
ex eis innumeram multitudinem captivantes. Anno [Domini] MCC. Mediolanenses
et Brixienses obsederunt castrum Soncini. Sed evanuerunt in superbia
sua. Nam Papienses disconfecerunt Mediolanensium exercitum ad Rosatum, et
Cremonenses Placentinos ad Sanctum Andream iuxta Bussetum. Eodem anno
facta est inter Cremonenses et Mantuanos, inter quos diu seditio fuit, pax et concordia
et obsequiorum in vinculo pacis vicissitudo. Sed inter milites Brixienses
et plebem, quam Bruzellam appellant, civilis discordia orta est et eis plurimum
utrisque dampnosa. Nam teste Domino omne regnum in se divisum desolabitur, et
domus supra domum cadet; et Bruzella quippe domus militum dissipavit. Milites
autem cum Cremonensibus confederati sunt et plebeios, quibus comes Narisius
preerat, artaverunt. Romani vero Bitervienses in forti brachio subiugarunt.
Anno Domini MCCI. Cremonenses cum Brixiensibus congregati militibus
Bruzellam Brixiensium captivarunt eorumque currum in forum seu in plateam
Cremonensium deduxerunt; et proinde facta est pax inter Cremonenses, Pergamenses
communiter et Brixienses, inter quos fuerat tanta sedicio, quod nec
gladio parcerent nec incendio. Sicut enim multa mala oriuntur ex bonis initiis,
|
1
5
10
15
20
25
|