Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 626


consumatum — ipse tamen R, sue salutis iamemor, a dicta
eius uxore divertens, cum quadam alia — quam publice
tenet de facto, cum de iure non posset — dicitur contraxisse,
ipsi E non solum debitum coniugale set etiam
vite necessaria denegando.
Quapropter discrecioni vestre etc. usque ad locum ubi
dicit
eidem P. tunc dicatur: eidem E super premissis omnibus
de iusticia responsurus.
Alioquin etc.
I . Citacio super causa divorcii.
Veniens ad presenciam nostram dilecta filia E sua
nobis peticione monstravit, quod — cum ipsa cum R eius
viro matrimonium legittime contraxisset, ac per quinquennium
et ultra in eadem domo et thoro tamquam vir et
uxor insimul morarentur — idem tamen R propter inpotenciam
sui perpetuam sibi debitum non reddidit coniugale.
Quare cum ipsa E prout asserit effectu cause
qua nupsit careat sine culpa, videlicet ut filios procrearet
ac mater esse desideret, discrecioni vestre presencium tenore
conmittimus et mandamus, quatenus etc. ut supra
per totum.

L . Citacio saper causa appellacionis.
Cum in causa que vertitur seu verti speratur inter P
actorem ex parte una et R reum super ecclesia de tali loco
ex altera pro parte dicti P ab audiencia loci dyocesani ad
sedem cantuariensem extiterit appellatum, idemque P causam
appellacionis huiusmodi prout asserit intendit prosequi
coram nobis, discrecioni vestre presencium tenore conmittimus
et mandamus, quatenus prefatum R per vos vel alium
ex parte nostra etc. usque ad locum ubi dicit eidem P. tunc
dicatur:
in dicta causa facturus et recepturus quod fuerit
ordo iuris.
Alioquin in ipsa causa procedetur quantum de iure
fuerit, ipsius absencia non obstante.
Diem vero citacionis et formam etc. ut supra per totum.

Torna all'inizio