Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 108


URBANUS Episcopus, seruus servorum Dei, carissimo filio Rogerio, comiti Calabriae et
Siciliae, salutem et apostolicam benedictionem.- Quia propter prudentiam tuam, Supernae
Majestatis dignatio te multis triumphis et honoribus exaltavit, et probitas tua in Saracenorum
finibus Ecclesiam Dei plurimum dilatavit, sanctaeque Sedi Apostolicae devotam se multis modis
semper exhibuit, nos in specialem atque carissimum filium eiusdem universalis matris Ecclesiae
assumpsimus, idcirco de tuae probitatis sinceritate plurimum confidentes, sicut verbis promisimus,
litterarum ita auctoritate firmamus: quod omni vitae tuae tempore, vel filii tui
Simonis, aut alterius qui legitimus tui haeres extiterit, nullum in terra potestatis vestrae,
praeter voluntatem aut consilium vestrum, legatum Romanae Ecclesiae statuemus; quinimmo,
quae per legatum acturi sumus, per vestram industriam legati vice cohiberi volumus, quando
ad vos ex latere nostro misserimus, ad salutem videlicet Ecclesiarum, quae sub vestra potestate
existant, ad honorem beati Petri; sanctaeque eius Sedis Apostolicae, cui devote hactenus obedisti;
quamque in opportunitatibus suis strenue ac fideliter adjuvisti. Si vero celebrabitur
concilium, tibi mandavero quatenus episcopos et abbates tuae terrae mihi mittans, quot et quos
volueris, alios ad servitium ecclesiarum et tutelam retineas. Omnipotens Dominus actus tuos
in beneplacitu suo dirigat, et te, a peccatis absolutum, ad vitam aeternam perducat. - Datum
Salerni per manum Johannis, sanctae Romanae Ecclesiae Diaconi Cardinalis, tertio nonas
Julii; indictione septima, anno Pontificatus nostri undecimo
.

1



5




10




15


Torna all'inizio