Salimbene de Adam: Cronica

Pag 838


locum et paululum processisset, de tecto cuiusdam parve ecclesie
proiecit diabolus magnum lapidem super caput scolaris istius
et fregit cerebrum eius, et statim cecidit mortuus et fuit sepultus
ibidem iuxta ecclesiam illam. Cum autem nec iste rediret, quia
non poterat, tertius scolaris Ordinem est ingressus, nesciens quid
sociis accidisset. Iste fuit frater Petrus de Cora, a cuius ore audivi
historiam quam nunc scribo. Qui, cum adhuc esset Bononie in
noviciatu existens, associavit quemdam fratrem sacerdotem in
villa Polesni pro confessionibus audiendis. Cum autem frater
qui erat sacerdos sederet in ecclesia in confessionibus occupatus,
et novitius ille exterius cum hominibus loqueretur, quidam demoniacus
supervenit, qui crudelis et terribilis videbatur. Cui frater
Petrus dixit: «In hoc vere cognoscam quod demonium habeas,
si Latinis verbis sciveris mecum loqui et si dixeris michi, de tribus
scolaribus qui socii extiterunt, qualiter quilibet eorum ordinaverit
facta sua». Tunc demon exorsus est loqui et Latinis verbis
optime loquebatur, ita ut frater Petrus vehementissime miraretur,
cum videret rusticum et ruralem hominem sic loquentem
et talia perorantem. Et cum instaret de tribus sociis inquirendo,
dixit quod ipse fuit qui duos sic occiderat, sicut superius est
narratum. Cum autem de tertio inquisisset, dixit: «Nescio quid
de tertio socio factum sit, quia fugit et recessit a me». Et adiecit:
«Fugere quidem poterit, sed non effugere, quia revera ad
talem portum deducam eum, quod, quicumque audierit, tinnient
ambe aures eius».
Interrogavit igitur frater Petrus homines regionis illius si
verum dicebat demon de cadavere scolaris ibi reperto. Et confessi
sunt quod ad litteram ita fuerat, ut diabolus testabatur. Cum
autem de alio socio diligenter fecisset inquiri, repperit similiter
verum esse. Quid plura? Crevit iste in Ordine fratrum Minorum
et factus est homo valde litteratus et multum in canonico iure
peritus, et etiam totam Bibliam in Gallico vulgari legisset. Cumque
diei succederet dies, additus est annus ad annum, et factus fuit
minister in provincia Ianuensi et in Sicilia et in Tuscia VII annis;
et fuit homo suspitiosus, qui multos libenter vituperabat et confundebat,
ut eos posset tenere sub baculo; quos volebat exaltabat

Torna all'inizio