pater nichil offendere videatur. Quam docte, quam imperiose novit cuncta
velut quadam maiestatis auctoritate praecipere, qui diutissime subditus
nunquam sapuit suis praeceptoribus oboedire. Presidendi siquidem artem
docibilem dixerim, quae tam facile discitur, ut quilibet etiam ad alia vecors,
hanc mox ut inceperit, magister in ea peritissimus approbetur. Et ut artius
teneatur, non solum sui notitiam quantocius praeerat, sed etiam oboediendi
artem, quae a se diversa est, ex alumpni sui memoria prorsus oblitterat.
Quamplurima itaque monasteriorum rectoribus imminent, per quae
vel lenocinante ipsa imunitatis licentia sponte corruunt, vel mundanae
perturbationis necessitate coacti etiam nolentes offendunt.
Sed esto, ut eos nulla saecularium molestia feriat, omnis undique mundani
fluctus procella quiescat, quis valeat intestinae seditionis mala perferre
et sola monachorum tedia sustinere? Quis tot et tam variis voluntatibus
satisfaciat? Quis semetipsum per tam diversa formarum monstra componat?
Decernunt siquidem suum praepositum debere spiritaliter vivere,
cogunt tamen per totum diem causarum saecularium negotiis insudare, ne
videlicet aecclesiastica bona depereant, ne domum Dei, quod absit, ab
incolumitatis suae statu declinare contingat. Et tolerabilius ferunt, si per
abbatis absentiam cuncta regularis institutionis disciplina dilabatur, quam
ut aecclesiasticae utilitatis commodum dispendia patiatur. Si delinquentium
vitia districtae animadversionis iudicio corrigit, impius, si circa eos
remissius agit, zelo Dei creditur alienus. Si silentii se aliquando censura
constringit, dicitur, quia cum pastor obmutescit, gregem lupus invadit.
Paulo si liberius loquar, qua fronte aliis silere praecipiat, cuius garrula
lingua continua verbositate declamat? Cum ieiunat, laudis humanae favorem
captare dicitur, cum comedit suo pater, alieno ventri esse vitricus
perhibetur. Lautiori veste contectus vanam gloriam quaerere, extremitate
et vilitate contentus fertur monasterium deturpare. Predicationis sermo si
in longum protrahitur, conspuitur, fastiditur, et magis somnum dicitur
provocare, quam aedificationi posse congruere. Si autem locutio brevis
fiat, quod in suo, inquiunt, non studuit vase recondere, non valeti aliis
propinare. Et fons, qui in occulti meatus sui venis arescit, uberes rivos per
fistulam non effundit.
Unum est, quod super abbate suo monachi magnipendunt, et summis
praeconiorum laudibus efferunt, videlicet si apud potentes saeculi valeat, si
|
|