postea, donec dominus Fredericus imperator in Longobardia 
redivit, omnia bene ac prospere Mediolanensibus accesserunt. 
Post paucos vero dies factum est prelium ad Pozolum 
inter Mediolanenses, qui erant in guarda Terdone, et Papienses 
qui ad iam dictum locum de Pozolo causa custodiendi eum 
iverant. Ibique in eo prelio multi ex Mediolanensibus et 
Papiensibus ab utraque parte capti in carcerem detrusi sunt; 
sed tamen plurimi ex Papiensibus tunc capti fuerunt. 
Interea rex Fredericus cum a Terdona discessit, tunc 
Romam pergens, multa castra multique principes Longobardie, 
Tuscie, Romanie ei se subdiderunt. At ipse rex Romam 
pergens ibique a domino papa Adriano honorifice susceptus 
et apud sancti Petri basilicam incoronatus Dei favente 
misericordia imperator est effectus. Postremo ipse imperator 
ibi permanens ac a senatoribus Rome aliisque ipsius civitatis 
maioribus suum ius et rationem seu etiam usum plane ac 
humiliter exigens nec eis aliquid malum facere volens, ipsi 
Romani omnimodo id eidem facere recusantes et colla eorum 
iugo quasi abiecto temere adversus eum erigentes, non solum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |