et quamdiu sibi placuit, quendam Adenulphum  
non de ipsa Congregatione Monachum,  
quod Fratres sufferre non valentes ipsius  
Malmazetti praesentiam adierunt, et isto  
remoto de praepositura Monasterii, ut Abbatem  
sibi eligendi licentjam habere permitteret,  
rogaverunt; quos rumor insanientis vulgi  
in hoc opere aliquantulum juvit; qui omnes  
acclamabant contra illum tanquam contra dissipatorem  
Ecclesiae, et Dei, et Sancti Clementis  
inimicum. 
XXV. ABRAS JOHANNES. 
Quid multa? datur eis potestas eligendi,  
et adiutorio divino elegerunt, et praeposuerunt  
sibi Joannem quendam ejusdem  
Monasterii Monachum, religione et vita probabili  
notum, in cujus tempore magna Crux,  
quae est in choro Ecclesiae Sancti Clementis erecta,  
miro opere facta est atque depicta: quae in  
magna veneratione tam a Fratribus, quam a  
multis aliis habetur, eo quod ad honorem  
pretiosi ligni Crucis Christi circa sibi devotos  
multum sit exaudibilis. Fecit etiam Domnus  
Joannes Abbas trabem, ubi Salvatoris Yconas,  
et imagines Prophetarum, et Apostolorum,  
passionem quoque Domini, et Agnum  
Dei, laudabili depinxit opere, ac in sublime   
levans super ejusdem chori januam ordinavit. 
1093¬. 
Sane Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo  
tertio, nobilis vir Rainerius, filius  
quondam Tribuni, obtulit Monasterio Sancti Clementis  
chartam quam fecerat de Sancto Gregorio,  
quodam Castello, et de Ecclesiis, videlicet de  
Sancto Martino, Sancta Maria de Melano, et de  
Sancto Flaviano, cum possessionibus terrarum  
mille modiorum in Aprutio. 
1094¬. 
Currente igitur anno ab Incarnatione Domini  
Nostri Jesu Christi millesimo nonagesimo  
quarto: Circa tempora vero ista Domnus Johannes  
Piscariensis Abbas, pro morum honestate  
et sapientae praerogativa, meruit Sancti Pelini sublimari  
in Episcopum, et Valvensis Episcopus  
effectus, cum videret persecutionem Malmazetti  
ingravescere, utile sibi credens esse consilium,  
coepit Abbatiae curam postponere, et  
magis de Episcopatu curare. 
XXVI. ABBAS GILEBERTUS. 
Malmazettus autem plus suum velle, quam  
Dei beneplacitum nisus perficere, quemdam  
suum Capellanum Gilebertum nomine, 
sub specie miserationis, et revera, sicut postea  
in facto patuit, spe spoliandi misit ad Monasterium  
Sancti Clementis, et praefecit eum ibi,   
praecipiens palam, ut curam gereret Abbatiae,  
quomodo eam posset augmentare, clam  
insinuans, ut festinaret quam citius posset eam  
ornamentis et vasibus aureis et argenteis spoliare.  
Suspicabatur enim Malmazettus insidias  
de Monachis Sancti Clementis, et timebat,  
ne, si Henricus Imperator, qui tunc temporis  
in Italia et Romae potenti manu triumphare  
credebatur, ad has partes veniret, ob copiam  
eorumdem thesaurorum, Piscariense Monasterium  
reconvalesceret, et ad suae libertatis  
excellentiam rediret. Quod et sorte contigisset,  
nisi esset propter metum ejusdem tyranni,  
et aliorum Normannorum, qui eis, et in tota  
  |  
  |