comitibus ei[us]dem civitatis, tunc in eorum et nostra venit presencia 
Petrus presbiter, et prepositus, seu custos monasterii Sancti Martini, 
situs in monte, qui dicitur Marsico, ille erga secum abendo 
Magelpotum clericum, et abbocatorem ipsius monasterii. et tamen 
ipse Petrus presbiter et prepositus, missus a domino Paulo, venerabili 
abbati Sancti Vincencii, situs supra Vulturni fluminis fontes; 
ex parte etenim altera venit Bassi filius Adelgisi, et Mari filius 
Leoni nepotes eius, qui cum venissent, et pariter in nostro iudicio 
essent reconiuncti, querebant inter se definire causaciones, quas 
inter eis exorta fuerat de terra et monte, qui dicitur Marsico super 
ipsa forma, unde ipse, qui supra Petrus presbiter, et monachus, 
atque prepositus causaverat contra ipsis, qui supra prenominati 
Bassi, et Mari, dicendo: ut illi malo ordine tulisent frugia de terris 
de iam dicto monasterio super ipsa forma. unde illi dixerant: 
ut tuliset exinde frugia, eo quod illi ibi aberet terram sibi pertinentes 
per ereditacionem avi, et genitori sui. unde ipse, qui supra 
Petrus presbiter, et monachus, et custos, atque prepositus cum iam 
dicto abbocatore suo dixerat: ut iam dicta te[r]ra, et monte, legibus 
predicti monasterii Sancti Martini est pertinentes per possessiones, 
et per preceptum, quem ostenderat, continente inter cetera: quomodo 
vir gloriosus domnus Gisolfus, summus dux gentis Langobardorum, 
per rogum Godefrit marepahis, et Aicha baioario, et 
gasindio suo firmaverat in monasterio Sancti Martini, situs in 
monte Marsico, ubi Deo auxiliante, Albinus abbas regimen tenebatur,
  |  
  |