Raginaldi pro pace adiunxerunt eis X libras Lucensium denariorum. Iterumque ab patre 
et ipso filio receperunt scriptum cum omni definitione ecclesię et de aliis causis, quibus 
contra eos agere videbantur, sicut in eorum scripto legitur. Sed et ipsi canonici omnia 
cum pace habere volentes, adquisierunt altaria, quę erant in ea ecclesia, a nepotibus Briguli 
et lldibrandi, quorum avibus Cucius dederat, et a Guinigildo, filio Gizi Teuzi. Ildibrando, 
filio Cani, nepoti Ildibrandi, pro sua parte altaris Sancti lohannis dederunt octo 
solidos. Filius Rusticelli, consobrinus illius, suam partem eiusdem altaris dedit ipsis 
canonicis pro anima sui patris. Nepotibus Briguli, Teuderico et Bosoni, dederunt XVI 
solidos. Inter altare Sancte Lucię et letanias de Gropina dederunt Guinigildulo XVI 
solidos. 
9. Nunc de confessione, quam pretermisimus, quę est sub altare Sancte Marię, prout 
Dominus donaverit, veritatem dicamus. Denique, sicut prefati sumus predicti pontifices 
tres partes de altare confessionis similiter clericis dederunt, id est Gebizoni presbitero, 
filio Peci, et Bosoni clerico, filio Ropulti, quem secum Elpertus episcopus conduxit, 
et Viventio clerico, filio Iohannis Ati. Gebizo presbiter non habens filium sed filias, 
una ex illis, Teuza nomine, Griffoni notario in domo sua in coniugium dedit cum sua 
parte illius altaris et cum omnibus terris suis. Ex qua natus est Ildibrandusl, qui accipiens 
quindecim solidos dedit eam canonicis. De Bosone jgeniti sunt Guidolus et Carellus.
  |  
  |