Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 604


secundum proportionem, quia utrique dat quantum sibi debetur; et ideo
medium in iustitia distributiva dicitur esse secundum proportionabilitatem geometricam,
in qua salvatur eadem proportio, sed non eadem quantitas; sicut sex
est medium inter quatuor et novem: quia in qua proportione se habet ad quatuor,
scilicet in sesquialtera, in ipsa se habet novem ad ipsum; quamvis novem
excedant sex in tribus, et sex quatuor in duobus. Alio modo constituitur aequalitas
iustitiae inter aliquos, inquantum unus debet recipere ab alio propter hoc
quod ille prius recipit ab isto: et ad hoc est iustitia commutativa. Et quia tantum
debet secundum quantitatem aliquis ab altero recipere quantum ei tribuit,
ideo in hac specie iustitiae salvatur medium secundum proportionem arithmeticam,
in qua salvatur eadem quantitas; sicut tria est medium inter quatuor et
duo, quia utrinque est excessus in unitate.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod in iustitia est medium rationis, quod et idem
est medium rei.
Ad secundum dicendum, quod in iustitia non consideratur conditio personae, nisi
inquantum ex conditionibus personae variatur quantitas rei. Qui enim percutit principem,
maiorem offensam facit; et ideo plus debet puniri. Et similiter etiam patet in
iustitia distributiva, quod diversitas personarum in diversitatem rei redundat.
Ad tertium dicendum, quod in iustitia incidit in idem rectificatio operationis et
rectificatio rerum, ut dictum est.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod bonum virtutum intellectualium consistit
in hoc quod verum dicatur. Veritas autem consistit in quadam adaequatione intellectus
et vocis ad rem. Et quia aequalitas est medium inter maius et minus, ideo
oportet quod bonum virtutis intellectualis in medio consistat, ut scilicet dicatur de
re hoc quod est. Si autem excedat vel in plus vel in minus, erit falsum; quod se
habet ad virtutes intellectuales, sicut vitium ad morales; et hoc inquantum intellectus
absolute considerat; inquantum vero de uno in aliud discurrit, accipitur
medium non solum secundum commensurationem ad rem, sed secundum commensurationem
conclusionum ad principia, vel eorum quae sunt ad finem in operativis.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod, sicut dicit Philosophus in 10 Metaph.,
mensura intellectus nostri est res; et ideo secundum quod adaequatur
rei, est rectum ipsius. Nihilominus et principia sunt regula conclusionum, et
intelligens est quodammodo regula principiorum.
Ad secundum dicendum, quod contrarietas passionum accedit ad medium virtutis
moralis; unde circa iram, quae non habet passionem oppositam, est medium
virtutis moralis secundum plus et minus in ipsa eadem passione.

Torna all'inizio