Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 54


tunc distinguendum est de bono; quia quoddam est bonum
hominis in se, quoddam vero est bonum eius, ut habet
ordinem ad alios. Bonum hominis in se duplex est, quia
quoddam est delectabile, ut cibi, et potus, et talia: quoddam
vero utile, ut pecunia: quoddam vero honestum, ut
honor, honestum enim ab ipso honore sumit originem,
est enim honestum quasi honoris status. Circa passiones
ortas ex bono delectabili, non sumitur, nisi una virtus, ut
Temperantia, quae est in concupiscibili. Circa passiones
vero ortas ex utili sumuntur duae virtutes. Nam huiusmodi
bonum, vel est mediocre, et commune, et sic sumitur
Liberalitas, quae est circa mediocres sumptus. Vel
est illud bonum arduum, et sic est Magnificentia, quae est
circa magnos sumptus: idem est enim magnificentia
quod magnificens. erit igitur liberalitas in concupiscibili,
magnificentia vero ratione arduitatis erit in irascibili.
Si vero illud bonum sit honestum, sive honor: tunc
honor ille vel est mediocris, et tunc est quaedam virtus,
quae communi nomine dici potest Honoris amativa, sive
honoris amor. Si autem honor ille sit magnus, sic dicitur
Magnanimitas, quae est circa honores. Erit autem honoris
amativa in concupiscibili, Magnanimitas vero in irascibili.
Ex quo patet, quod quia bona delectabilia non
sic possunt habere rationem ardui sicut utilia, et honesta,
licet tam ex bonis utilibus quam ex honestis sumantur
duae virtutes, quarum una est in concupiscibili, alia in irascibili:
ex bonis tamen delectabilibus non sumitur, nisi
una virtus, quae est in concupiscibili, ut Temperantia. Si
vero huiusmodi virtutes sumantur circa passiones, quae
oriuntur ex bonis, ut communicamus cum aliis, sic (ut
dicitur secundo Ethicorum) sumuntur tres virtutes. Nam
cum aliis communicamus in verbis, et operibus: opera
autem, et verba, ut communicamus cum aliis deserviunt
nobis ad veritatem, vitam, et ludum. Erit ergo triplex
virtus; videlicet, Veritas, Affabilitas, et Eutrapelia, quae

Torna all'inizio