4. Praeterea, videtur quod in sensus corporales imprimere non possit praestigiis
deludendo. Illa enim forma quae videtur oportet quod sit alicubi. Sed non
potest esse tantum in sensu: quia sensus non habet aliquam speciem nisi a
rebus acceptam: nec iterum potest esse in re quae videtur sic quod mulier
videatur equa: quia duae formae substantiales non possunt esse in eodem; et
praeterea res illa videretur talis ab omnibus: nec iterum in aere circumstante
qui susceptibilis figurae non est, nec semper unus et idem circa rem illam
manet, praecipue quando movetur. Ergo videtur quod huiusmodi ludificationes
per daemones fieri non possint.
5. Sed contra, videtur quod etiam in animam illabi possunt. Quia ea quae sunt
in corde, nullus scire potest, nisi cordis intima penetret. Sed daemones sciunt
cogitationes malas peccatorum: quas apud Deum accusant, et ex quibus occasionem
tentandi sumunt. Ergo videtur quod animae illabantur.
6. Praeterea, ipsi immittunt malas cogitationes, ut dicitur in Psalm. 79, 49:
«Immissiones per Angelos malos». Ergo videtur quod intellectum penetrare
possint.
7. Praeterea, ipsi etiam dicuntur incentores malorum. Sed incendere pertinet ad
affectum cuius est amare. Ergo videtur quod etiam in voluntatem nostram
imprimere possint et eam intrare.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Angeli boni et mali ex virtute naturae suae habent
potestatem transmutandi corpora nostra sicut etiam alia corpora naturalia; et
quia ubi operantur ibi sunt, ideo nostris corporibus illabuntur, et per consequens
etiam impressionem habent in potentias affixas organis, quarum operationes
immutantur ad immutationem organorum, sicut est sensus, imaginationis,
et huiusmodi; sic etiam per accidens eorum operatio resultat in intellectum,
cuius obiectum est phantasia, sicut color visus, ut dicitur in 3 de Anima. Sed
tamen hoc non provenit usque ad voluntatem: quia voluntas neque quantum ad
actum neque quantum ad obiectum dependet ex organo corporali: quia obiectum
suum ab intellectu accipit secundum quod intellectus apprehendit aliquid
in ratione boni.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod daemon dicitur non intus adesse simulacro
quasi virtus coniuncta, ita quod ex daemone et simulacro fiat unum, sicut idolatrae
putabant aliquod numen in imaginibus corporalibus esse.
|
|