De obitu pape Alexandri quarti et de substitutione pape Urbani quarti,
que facta est sequenti millesimo.
Obiit papa Alexander quartus MCCLXI, et substitutus est
Urbanus IIII, qui istorum Gaudentium regulam dedit.
Anno Domini MCCLXII, indictione V, electus fuit papa Urbanus
IIII; et suo tempore fecit duas ordinationes; et exercitum
Saracenorum, quem Manfredus filius Friderici imperatoris condam
in patrimonium Ecclesie immiserat, per crucesignatos fugavit.
Comiti Provincie Karolo, fratri regis Francie, regnum Sicilie,
ut a Manfredo detentore eius recuperaret, contulit.
Quod papa Urbanus quartus regnum Sicilie regi Karulo dedit; et de cometa
stella que per tres menses ante mortem pape apparuit.
Anno Domini MCCLXIII, indictione VI, predictus papa Urbanus
quartus regnum Sicilie eidem dicto domino Karulo dedit
et confirmavit et eidem supradicto Manfredo, qui illud detinebat
violenter, abstulit et dictum dominum Karulum investivit.
Anno Domini MCCLXIIII, indictione VII, die VIIa Augusti
cometa tam mirabilis apparuit, qualem nullus tunc vivens ante
viderat. In oriente enim cum magno fulgore surgens, usque ad
medium emisperii versus occidentem comam prelucidam protrahebat.
Et licet in diversis partibus mundi forte multa significaverit,
hoc tamen unum pro certo compertum est, ut, cum plures quam
tres menses duraverit, ipso quoque apparente papa Urbanus cepit
infirmari, et eadem nocte qua papa expiravit, et cometa disparuit.
De obitu pape Urbani quarti, et de marchione Hestensi, qui Mutinam cum
Ferariensibus venit.
Et eodem anno marchio Hestensis cum militibus et peditibus
de Feraria in magna quantitate venerunt Mutinam, et ducenti
milites Guelfi de Florentia similiter venerunt Mutinam ad petitionem
|
|