inclitus et secum magnus gerit omnia regum
munera, quem multa dicunt cum laude misertum.
Haec virtus animos ad caeli sidera et ipsas
concessas nobis divino munere sedes
ducit et ethereos haec dat sperare triumphos
et rigidos populos firma sub lege teneri
in terris: quocumque trahas, quocumque repellas,
lumine mentis eunt et quae sunt optima complent.
Quo te mira magis moveant, quo munera nulli
a magno concessa Deo tua pectora pungant
dentque fidem nostris maioraque pondera verbis,
huc oculos, aures verte, urbs, huc, optima, mentem
et que spiritibus tantum sunt danda beatis
accipe et, o felix, sub tanto principe gaude!
Francorum princeps quondam Lodovicus, honestam
|
285
290
295
|