a Deo est" . Super quo verbo dixit Bonaventura: c.78v.b
" Non solum de potestate hominis intelligendum
est, sed eciam de potestate dyaboli" . Ideo scripsit Gregorius,
in secundo Mora., quod nec aerem in quo habitant
nec alia possunt elementa concutere, nisi permictat
Deus. Require in li. de Angelis, c.XXVIII, XXXIII.
Etiam legitur in Mathei VIII et Marci IIII quod non
potuerunt, nisi impetrata licencia, turbare porcorum gregem.
Require in li. Aque dul. , c. Tarentum. Non sunt igitur
formidandi si nequeunt, nisi permissi, ledere, sed ira
Dei timenda est, sine cuius nutu nil inquietare queunt.
Ipsi enim, si possent, facerent omne malum, scribente Gregorio
in XVIII Mora. : " Omnis voluntas dyaboli iniusta
est, tamen, Deo permictente, omnis eius potestas iusta.
Ex se enim quoslibet temptare iniuste appetit, sed eos qui
temptandi sunt non nisi iuste temptari permictit Deus" .
Et in li. III Dya: " Malignus, inquit, spiritus cogitacioni,
locucioni atque operacioni nostre semper assistit, si fortasse
quid inveniat unde, apud examen eterni Iudicis, accusator
cusator existat. Vis enim nosse qualiter nobis semper insidiatur
|
1
5
10
15
20
|