isti, tanquam potestatem suam ligandi et solvendi sed et miracula, credo, faciendi.
Nam non multo post cognoscentibus nobis omnibus, per ipsius consilium et fidem magnam
praeclara quaedam fecit Deus per eandem mitram mirabilia. Inter alia enim reverendissimus
dominus Ubaldus, Mantuanus scilicet episcopus, multis iam annis gravissime
spleneticus, toto corpore ulceratus praesertim in cruribus, sic ut vix quomodolibet
stare posset, vix etiam iacere vel sedere, qui et multa in medicos erogaverat nihilque
profecerat, apposita eadem mitra, ubi maior ingruerat dolor, pristinae redditus est sanitati.
33. Beatissimus itaque talis ac tantus magister miracula fecit multa vivus et mortuus,
fecit siquidem et bonus discipulus. Magister, inquam, in Deo, discipulus in Deo et
in beatissimo magistro; facit vero, ut dicitur, plura discipulus. Nec mirum. Plura enim
Petrus fecit quam Christus: non equidem propria virtute, sed quia abnegans semetipsum
secutus est Christum, sicut et hic pater noster venerabilis, quia pium imitatus est in
omnibus magistrum, multas operatur virtutes. Multi enim sunt, quorum vitam novimus
sanctissimam, qui et requiem vere obtinenti sempiternam; sed miraculorum non ostenderunt
virtutem. Hic autem non tantum quia vitam fecit religiosam, imo quia fidelem
peregit obedientiam, perfecto quoque odio partem odiens excommunicatorum, et unitatem
diligens atque defendens catholicorum, miraculis approbat quod sermone docebat. Omnes
ergo, qui in unitate catholica praeceptis domini papae Gregorii hactenus obedistis, gaudete
et exultate, atque his, qui retrorsum abierunt et vestigia veritatis dereliquerunt, ut
factis modo credant, dicite, quod verbis olim noluere.
34. Vidimus praesentes in vita ipsius subdiaconum eius, nomine Teuzonem, qui infirmos
semper habebat oculos; qui, etsi praeter solitum quid vigilavit interdum, aut bibit
forte vinum, diu postridie vix quidquam potuit videre, legere vero prorsus aliquandiu non
potuit. Aquam itaque, qua manus suas dominus episcopus post sacrificium abluit, accepit,
oculos lavit, et sanos abinceps habuit, vigilare ac legere non minus nobis aliis potuit.
Similiter et presbyter eius Wido febres patiens aquam ablutionis manuum eius accepit,
bibit et evasit.
35. Item Iohannes diaconus suus dum apud Mediolanum infirmaretur, festinavit sibi
mandare, hoc addens in legatione, quod mox audita ipsius passione, vellet in se virtutem
benedictionis suae sentire. Factumque est, ut credidit. Statim enim sensit, pauloque
post pleniter evasit, quem et presbyterum postea idem dominus episcopus ordinavit. Supradictam
quoque sibi commissam filiam, scilicet nobilissimam dominam Mathildam, diversis
saepe ab infirmitatibus sanavit sola benedictione et, ut ipsa nobis consueverat referre,
virtutem frequenter ab illo sensit exire, ita ut ad tactum illius fugeret omnis tunc
incumbens morbus.
36. Cogitationes hominum evidenter cognovit interdum, ipsisque cogitantibus sic et
sic, inquit, tali hora talique in loco cogitastis. Testis mihi Deus est, quod non mentior;
quia dum semel cum illo de meis peccatis, sicut saepe solitus eram, conferrem, quandam
temptationem, qua tunc ferventius me spiritus nequam conabatur impugnare, confessus
dixi; et ipse, verum, inquit dicis, quia in ipso etiam ministerio altaris interdum occurrit tibi.
Quod ut audivi, mox expavi, et ab omni deinceps prava cogitatione, praesertim illo praesente,
studebam me coercere. Inter missarum quidem sanctas celebrationes talia maxime
consuevit videre: qui etiam id semper studii habuit, ut quotidie missas celebraret. At
si die aliqua non celebravit, quod rarissime tamen aliquo accidit impedimento, tota die
illa tristior erat et quasi gravis pernimium; sicut et illam quoque noctem, dum nimiis ex
vigiliis coactus dormivit aliquantulum, gravem et inquietam deploravit.
37. Revelationes quoque digne memorandas vidit saepissime, quarum aliquas libet
breviter perstringere. Quodam enim tempore, dum in ecclesia sancti Pauli in territorio
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|