Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 174


tunc insiste purgationi et recurre ad ea, quae confortant virtutem, sicut electuaria proximo <capitulo> dicta, et elineantur nares infirmi aqua rosate vel muscata vel, si expedit, etiam camphorata. Sequitur de impedimento sermonis, quod quandoque contingit ex syncopi superveniente, et tunc succurrendum est syncopi, sicut diximus; aliquando ex debilitate immoderata vel ex inanitione, et tunc solebant <competere> aliquid vitella ovorum calefactorum ad ignem; cito enim
reparant spiritum et confortant virtutem neque praepediunt operationes solutivi; medicina namque sunt inter stringere et laxare. Vel offeratur brodium laudabile pinguis caponis abiecta pinguedine cum pauco pane vel vinum tepidum moderate mixtum vel claretum. Masticet salviam et odoret pomi ambrae, et generaliter fiant ea, quae in syncopi dicta sunt. Quandoque fit ex immoderata dissolutione humorum et desursu ad lacertos gutturis et nervos vocales, et tunc valde proficit calore vinum ore tentum et inunctio suae pinguedinis circa guttur et collum. Item si teneatur in ore theriaca electa et saliva traiciatur statim reparatione, maxime si fuerit balsamata, quia balsamus in hoc casu obtinet principatum; et si lingua ingrossetur et tumescere videatur, corpore non existente plectorico, quia tunc expediret cephalicam aperiri, minuendum <est> vennis, quae sunt sub lingua, nisi ante raucedo fuerit, quacumque hora diei, quidquid dicant medici. Sunt enim multa circa flebotomiam et alia tenenda, non sicut ab antiquis determinatur. Contingit haec etiam passio quandoque ex nimia repletione stomachi, unde ratione compassionis motus spiritualium prohibetur, quare et sermo, et tunc ne timeas, quia superveniente vomitu vel solutione curantur. Scitur per extensionem
stomachi et sensibilem per tactum repletionem et quia per medicinam parum purgatus est, et solet tunc magis contingere cum purgatione circa principium et in corporibus repletis vel quae

Torna all'inizio