velociter VIII galeas Romam cum duobus Consulibus, Teperto Dodonis et Bulgarino Anffossi
et sapientibus Marzucco et Rainerio Gaitani et quampluribus aliis miserunt. Audiens Imperator
quod Pisani citissime venissent, gaudio magno exultavit. Prenominate autem VIII
galee navigantes per Tiberim versus Romam, villas et ecclesias devastarunt, et una galea
de predictis cum Consulibus et sapientibus usque ad Romeam ripam prope pontem, cum
vexillis multis erectis aplicuit. Romani videntes hec, pre timore magno ad pedes Imperatoris
se proiecerunt, et omnia precepta et guerram facere Oddoni Fraiapane et suis sequacibus,
et fidelitatem iuraverunt, et CCCC obsides, quos Imperator antea habere non poterat, ei dederunt,
et L senatores ex precepto Augusti constituerunt. His gestis, Imperator octo galeas
cum gratiarum actione Pisas reverti iussit, et predictum navalem exercitum non venire
usque ad adventum suum faciendum Pisas imperavit. Et sic, XII kal. Septembris, cum
letitia redierunt Pisas.
A.D. MCLXVIII, indictione I, Pisani Consules, XVI kal. Decembris, miserunt legatos
Bulgrarinum Anffossi Consulem cum duobus sapientibus Uguicione quondam Lanberti et Ildebrando
Banbone ad regem Sicilie, pro pace tenenda cum eo; qui pacem, sicut rex volebat,
minime facere voluerunt.
A.D. MCLXVIII, indictione prima. A temporibus antiquis non fuit visum tam deforme
tempus nec tanta abundantia aque, quale fuit a medio Septembris usque ad pridie idus
Novembris. Fuerunt enim eo tempore novem maxime aque inundationes Sarni fluminis,
que maiorem partem ville de Putignano, et arcus maximi pontis de Stagno destruxerunt,
et eius magnas morellas lapideas inclinare fecerunt. E converso, non fuit memoratum nec
visum tam arridum tempus et glaciale, tanta haeris serenitas et tam crudele frigus quale fuit
a pridie idus Novembris usque ad XVII kal. Februarii; quod tempus nubem Plaidum que est
idus Novembris, et nubem Retrogradi, que est VI kal. Decembris, et nubem Capitis Geminorum,
que est XI kal. Ianuarii, quas nubes filosophi evidenti ac probabili experimento pluviales
esse periberunt, eo anno fallaces constituit.
A.D. MCLXVIII, indictione prima, mense Ianuarii. Flumen Arni tam fortissime fuit
glaciatum, quod copiosa multitudo virorum ac mulierum desuper securissime comeabant, et
milites audacter super glaciem equitabant, et iuvenes ludos tabularum et scaccorum et certamina
magna libere fecerunt; carri quoque fiducialiter transiebant, et quamplures homines

|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
|