perspicuitas est atque omnis compositionis affectatio fugienda. Quo quidem in vitio maxime versari mihi videtur Tranquillus, qui dum brevis et non vulgaris esse voluit, obscurum se et nimis affectatum reddidit. Omnis igitur oratio candorem quendam et sponte fluentem cursum habeat necesse est, qui non numerosus sit et similis numeroso. Nihil est enim peius ac turpius, quam si artificiose numeros consectari more poetico videamur. Nihil contra pulchrius atque artificiosius, quam quum ars in omni genere scribendi minime apparet totaque compositio naturae quam maxime se accommodat. Quam quidem rem duabus nos rebus maxime consequemur, lectione et scriptione. Lectio non varia quotidie et diversa, sed simplex et unius generis esse debet eiusque praesertim scriptoris, cuius in scribendo esse similes volumus. Multum enim Plinius ait legendum esse, non multa. Ille enim se profecisse sciat (ut Quintilianus ait) cui Cicero valde placebit. Quod si historias scribere velimus, Caesar et Salustius mihi in primis legendi imitandique videntur. Livius quoque tametsi diversum ab his scribendi genus habeat, obtinet tamen in suo genere principatum. Miram enim in scribendo maiestatem prae se fert. Neque Curtius, meo iudicio, repudiandus est: proxime
|
|